Synodus Anchyritana

INCIPIUNT CAPITULA SYNODI ANCHYRITANA.

I.
De presbiteris lapsis in persecutione.

II.
De diaconibus qui immolaverunt.

III.
De clericis sive laicis, quorum manus alii cum iniurias super idolorum sacrificia posuerunt.

IIII.
De his qui in templis idolorum cenaverunt de quibus supra.

V.
De his qui timore [a] ritus gentilium peregerunt.

VI.
De his qui in locis idolorum manducaverunt.

VII.
De his qui frequenter idolis immolaverunt.

VIII.
De his qui invocati [b] idolis immolaverunt.

VIIII.
De his qui et aliis sacrificandi causam attulerunt.

X.
De diaconibus.

XI.
De disponsatis [c] puellis et ab aliis corruptis.

XII.
De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis.

XIII.
De chorepiscopis.

XIIII.
De presbiteris a carne se abstinentibus.

XV.
Non debere presbiteros ecclesiastica iura vendere.

XVI.
De his qui inrationabiliter vixerunt.

XVII.
De his qui sicut muta animalia vixerunt.

||fol. 11ra||

XVIII.
De episcopis qui ordinati non suscipiuntur.

XVIIII.
De his qui virginitatem profitentur.

XX.
De adulteris.

XXI.
De mulieribus quae fornicate partus suos necant.

XXII.
De his qui volentes homicidium fecerunt.

XXIII.
De his qui nolentes homicidium fecerunt.

XXIIII.
De his qui more gentilium vivunt.

XXV.
De eo qui sororem sponsae suae vitiavit.
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT SYNODUS ANCHYRITANA.

ISTI QUIDEM CANONES SEU REGULAE, PRIORES sunt Nicenis, sed ideo Niceni canones priores scribuntur, propter auctoritatem magni et sancti concilii, apud Niceam habiti. Convenerunt autem in synodum memoratam Anchyram civitatem, hi qui infra scripti sunt: Marcellus, Anchyritanus. Agricolaus, Cesariensis. Lupus, Tharsensis. Vitalio, Anthiocensis. Basilius, Amasenus. Phyladelphius, Iuliopolitanus. Festulus, Nicomedensis. Heraclius, Zelonensis. Petrus, Iconiensis. Nunecius, Laudychenus. Sergianus, Antiochenus, Physidiae. Narcissus, Nerodiensis.


I.
DE PRESBITERIS LAPSIS IN PERSECUTIONE.

Presbiteros qui immolaverunt, et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide, et non aliquo argumento sibimet praeparantes egerunt, ut iterum teneri viderentur, aut tormentis subici tamquam putentur inviti, si ex fide ergo luctati sunt et non ex conpacto ad ostentationem, ut offerentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis proprię retinere. Offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi, non liceat.


II.
DE DIACONIBUS QUI IMMOLAVERUNT.

Diacones similiter qui immolaverunt, postea autem iterum reluctati sunt, illos quidem honorem habere oportet. Cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nec pronuntient, nisi forte aliqui episcoporum conscii sint laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adimere, penes ipsos ergo de his erit potestas.


III.
DE CLERICIS SIVE LAICIS QUORUM MANUS ALII CUM INIURIA SUPER IDOLORUM ||fol. 11rb|| SACRIFICIA POSUERUNT.

Qui fugientes tempore persecutionis comprehensi sunt vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt vel sustinuerunt tormenta, vel etiam carceribus inclusi sunt, et tamen proclamaverunt se esse christianos, quin etiam perseverante violentia, ad id usque perducti sunt, ut manus eorum adprehensas et violenter adtractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus in fide, et christianos se esse vociferantibus, hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contingit, si luctu et merore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsique humili per bonam conversationem habitu incedentes, dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tamquam inculpatos, a communione, non vetari. Si autem iam prohibiti sunt ab aliquibus a communione, maioris diligentiae inquisitionis causa, aut per aliquorum ignorantiam, statim recipi oportere. Hoc autem observari oportet, et de clericis et laicis omnibus. Laicos sane qui in similem necessitatis causam inciderunt, tamquam si nihil peccaverint, maxime si eos probabilis vita commendet ad ordinationem recipi [d] placuit.


IIII.
DE HIS QUI IN TEMPLIS IDOLORUM CAENAVERUNT DE QUIBUS SUPRA.

De his qui sacrificare coacti sunt, in super in templis idolorum cenaverunt. Si qui eorum [e] cum habitu cultiore ad templa producti sunt, atque ibi praeciosiori adhuc veste mutata caenae participes facti sunt idolorum, indifferenter sumentes omnia quae fuerant adposita, placuit inter audientes uno anno constitui. Tribus autem aliis annis agere penitentiam. Sed ex ipso triennio, per biennium tantummodo orationi communicare. Tertio autem anno, reconciliare sacramentis.


V.
DE HIS QUI TIMORE RITUS GENTILIUM PEREGERUNT.

Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugubri [f], et recumbentes inter alios manducaverunt flentes, si compleverint paenitentiam triennii temporis, sine oblatione suscipiantur ad communionem id est ut ipsi oblationem non offerant. Si autem perducti ad templa non manducaverunt, biennio maneant in paenitentia. Tertio vero anno communicent, sed sine oblatione ut dictum est, ut quarto iam anno perfectionem suam recipiant. ||fol. 11va|| Episcopum autem hinc habere licentiam oportet, ut pro his peccata singulorum consideret, et prout viderit conversationem, normam regulamque conversionis adtribuat. Id est ut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius quod correctionis necessarium viderit addere. Discutiatur autem omnium horum et praecedens vita et posterior, et ita circa eos sacerdotalis humanitas moderetur.


VI.
DE HIS QUI IN LOCIS IDOLORUM MANDUCAVERUNT.

De his qui minis tantum cesserint aut bonorum ablatione, aut transportationis poena deterriti sacrificaverunt, et nunc usque non paenituerunt neque conversi sunt, modo autem id est tempore huius synodi se obtulerunt, conversionis suae consilium capientes, placuit eos usque ad magnum diem inter audientes suscipi. Paenitentiam autem agere triennio, et post annos duos alios, sine oblatione communicare, et ita demum sex annis completis ad perfectum pervenire. Quod si aliqui ante hoc concilium suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore imputabitur eis, initium sexennii constituti. Quod si alicui horum quodlibet mortis periculum aut ex egritudine, aut ex aliqua causa acciderit, his communionem propter viaticum suum non negari.


VII.
DE HIS QUI FREQUENTER IDOLIS IMMOLAVERUNT.

De his qui festis diebus paganorum in remotis eorum locis conviviis interfuerunt, et suas nihilominus [g] epulas ibidem portaverunt, atque comederunt, placuit ut post biennii poenitentiam suscipiantur. Ita tamen utrum aut cum oblatione recipiendi sint an ad solam communionem admitti debeant, unusquisque episcoporum examinet vitam eorum et praeterita ac praesentia habita consideratione perpendat.


VIII.
DE HIS QUI VI COACTI IDOLIS IMMOLAVERUNT.

Hi autem qui secundo et tertio sacrificaverunt vim coacti, quattuor annis sese ad poenitentiam submittant. Duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo anno, perfectionem recepturi communionis.


VIIII.
DE HIS QUI ET ALIIS SACRIFICANDI CAUSAM ATTULERUNT.

Quotquot autem non solum a fide dominica deviaverunt, ||fol. 11vb|| sed etiam insurrexerunt in alios et fratribus persuaserunt et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter caticuminos habeantur. Per aliud autem sexennium, poenitentiae recipiant locum, alio [h] vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant, ut completo decennio perfectione fruantur. Ideo [i] autem ipso tempore, etiam vita eorum et conversatio consideranda est.


X.
DE DIACONIBUS.

Diaconi [k] quicumque cum ordinantur si in ipsa ordinatione protestati sunt dicentes, velle se habere uxores nec posse se continere, hi postea si ad nuptias venerint, maneant in ministerio, propterea quod his episcopus licentiam dederit. Quicumque sane tacuerunt et susceperunt manus impositionem professi continentiam [l], si postea ad nuptias convenerint, a ministerio cessare debebunt.


XI.
DE DISPONSATIS PUELLIS ET AB ALIIS CORRUPTIS.

Desponsatas puellas et postea ab aliis corruptas, placuit erui et his reddi, quibus fuerant disponsatae, etiam si eis a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit.


XII.
DE HIS QUI ANTE BAPTISMUM SACRIFICAVERUNT IDOLIS.

Eos qui ante baptismum sacrificaverunt, et postea baptismum consecuti sunt placuit ad ordinem promoveri, tamquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos.


XIII.
DE CHOREPISCOPIS.

Vicariis episcoporum, quos Greci chorepiscopos vocant, non licere vel presbiteros vel diaconos ordinare. Sed nec presbiteris civitatis sine episcopi precepto aliquid imperare, nec sine auctoritate litterarum eius in unaquaque parrochia aliquid agere.


XIIII.
DE PRESTERIS [m] A CARNE SE ABSTINENTIBUS.

De his qui in clero sunt presbiteri vel diaconi et abstinent se a carnibus, hoc placuit statui ut non eas tamquam inmundas contempnant, sed contingant. A quibus quidem qui se abstinere volunt, habeant potestatem. Ita tamen ut si quando cum holeribus coquntur eadem tanquam [n] carnibus polluta non iudicent, sed ex his cibum adsumant, quamvis a carnibus se abstineant. Quod si in tantum eas inmundas et abominabiles iudicaverint, ut nec holera, quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tamquam ||fol. 12ra|| non consentientes huic regulae, cessare eos oportet a ministerio et ordine suo. Si quis autem huic regulę monitus non oboedierit, sed carnes ut dictum est inmundas et abominandas existimaverit, cessare debet ab ordine suo.


XV.
NON DEBERE PRESBITEROS ECCLESIASTICA IURA VENDERE.

Si qua de rebus ecclesiae cum episcopus non est presbiteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad ius ecclesiasticum revocari. In iudicio autem erit episcopi constitutum, si pretium debeat recipi necne. Propter quod saepe contingit distractarum rerum reditus, ampliorem summam pro accepto pretio reddi.


XVI.
DE HIS QUI INRATIONABILITER VIXERUNT.

In hoc titulo Greca verba haec sunt: ΙΝΕΡΤΩΝΑΛΟΓΕΥΣΙΛΚΛΕΝΟ ΚΛΑ ΟΤΕΙ ΤΟΜΕΝΟΝΤΟΙΟΝΕ [o], quae nos Latine possumus dicere: De his qui inrationabiliter versati sunt, sive versantur. Sensus autem in hac sententia, duplex esse potest, qui ex subiectis conicitur. Aut de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum incesta cum propinquis sanguinum, commiscuerunt. Quotquot igitur ante vicesimum aetatis suae annum, tale crimen admiserint, quindecim annis in paenitentia exactis, orationi tantum incipiant communicare. Et quinquennium alterum, in communione orationis solius perdurantes, post vicesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur [p] autem et vita eorum qualis fuerit tempore poenitentiae, et iuxta hanc humanitatem consequantur. Quod si qui perseverantius abusi sunt hoc crimine, prolixius tempus, id est viginti annorum paenitentiam suscipiant. Qui vero exacta, viginti annorum aetate et uxores habentes, in hoc crimine inciderint, post viginti et quinque annos paenitentia acta, ad communionem orationum admittantur. In qua cum communione orationum altero quinquennio perdurantes, plenam communionem cum oratione recipiantur. Quod si aliqui et uxores habentes, et excedentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt scelere, ad exitum vitae tantum communionem mereantur.


XVII.
DE HIS QUI SICUT MUTA ANIMALIA VIXERUNT.

Hos eosdem sane non solum leprosos crimine huiuscemodi factos, sed et alios isto suo morbo replentes, placuit inter eos orare, qui tempestate iactantur, qui a [q] nobis energumini intelleguntur.


XVIII.

||fol. 12rb||

DE EPISCOPIS QUI ORDINATI NON SUSCIPIUNTUR.

Si qui episcopi suscepti non sunt a sua diocesi in qua fuerant denominati, compellantur ad eandem iudicis edicto redire. Quod si voluerint alias ecclesias occupare, et vim facere aliis episcopis, quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregare oportet. Quod si volunt in presbiterio in ecclesia ubi prius fuerant, tamquam presbiteri residere, non repellantur a propria dignitate. Quod si etiam ibi seditiones concitare probantur episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est, et nihilominus presbiterii dignitate privari.


XVIIII.
DE HIS QUI VIRGITATEM [r] PROFITENTUR.

Quotquot virginitatem pollicitam praevaricatae sunt, professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt haberi debebunt. Virgines autem puellas quae tamquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus.


XX.
DE ADULTERIS.

Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur, secundum pristinos gradus.


XXI.
DE MULIERIBUS QUAE FORNICATAE PARTUS SUOS NECANT.

De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removet. Humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur.


XXII.
DE HIS QUI VOLENTES HOMICIDIUM FECERINT.

Qui voluntariae homicidium fecerint, ad poenitentiam quidem iugiter se summittant. Circa exitum autem vitae, communione digni habeantur.


XXIII.
DE HIS QUI NOLENTES HOMICIDIUM FECERINT.

Eos vero qui non voluntate, sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem tantum annorum poenitentiam, communioni sociavit, secundum gradus constitutos. Haec [s] vero humanior definitio, quinquennii tempus tribuit.


XXIIII.
DE HIS QUI MORE GENTILIUM VIVUNT.

Qui auguria vel auspicia sive somnia vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium observant, ||fol. 12va|| aut in domos [t] suas huiusmodi homines introducunt in exquirendis aliquibus arte malefica aut domus lustrant, confessi quinquennio poenitentiam agant, secundum antiquas regulas constitutas.


XXV.
DE EO QUI SOROREM SPONSĘ SUĘ VICIAVIT.

Si quis sponsam habens, sorori eius forsitan intulerit vicium, eique inhęserit tamquam suae et sibi expetendam esse coniunctionem, hanc autem deceptam, postea uxorem duxerit disponsatam, illa vero quę [u] vicium passa est, si forte necem sibi intulerit, omnes hi qui huiusmodi [v] facti sunt conscii, decem annis in poenitentiam redigantur, secundum canones constitutos.

EXPLICIT CONCILIUM ANCHYRITANUM.

Stand: 2008-03-02