ET HI QUIDEM CANONES SECUNDI SUNT EORUM QUI IN ANCHYra, et Caesarea, expositi sunt, Nicenis vero priores, inveniuntur. Convenerunt autem in synodum memoratam, Novecesariense civitate hi qui infra scripti sunt: Vitalis, Germanus, Sedus, Erstrius, Lupus, Geroncius, Leoncius, sanctus Basiliscus, Valentinus, Stephanus, Gregorius, Longinus, Salamnus, Narcissus, Leontius, Decasius, Eraclyus, Alipius, a quibus hae regulae prolatae sunt, quae infra scriptae sunt.
Presbiter si uxorem duxerit ab ordine illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit, vel adulterium commiserit, extra ecclesiam abici, et ad poenitentiam inter laicos redigi oportet.
Mulier si duobus fratribus nupserit, abiciatur usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis, sacramentis reconciliari oportet. Ita tamen ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto, ad poenitentiam admittatur. Quod si defuncta fuerit mulier in huiusmodi consortio constituta, Difficilis erit poenitentia remanenti. Quae sententia, tam viros quam mulieres tenere debebit.
De his qui frequenter uxores ducunt, et de his quę [a] saepius nubunt. Tempus quidem his constitutum manifestum est, sed conversatio et fides eorum, tempus adbreviat.
Si quis concupita muliere, etiamsi concubitus eius desiderium habet, non autem subsequatur effectus, manifestum est hunc fuisse per divinam gratiam liberatum.
Caticuminus id est audiens qui ingreditur ecclesiam, et stat cum caticuminis, si peccare fuerit visus, figens genua audiat verbum ut se abstineat ab illo peccato quod fecit. Quod si in eo perdurat, abici omnino debere.
De pregnantibus, quod eas oportet baptizari quando volunt. Nihil enim hoc sacramento commune est pariturae, et illi qui de eius utero fuerit editus. Quia uniuscuiusque in illa confessione libertas arbitrii declaratur.
Presbiterum conubio secundarum nuptiarum, interesse non debere. Maxime cum precipiatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere, quis erit presbiter ||fol. 13ra|| qui propter convivium illis consentiat nuptiis.
Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus fuerit conprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu iam constituto eo adulteravit, dato repudio dimittere eam debet. Si vero retinere eius consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.
Qui admiserit corporale peccatum et hic postea presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccaverit, non quidem offerat. Maneat autem in aliis officiis propter eius studii utilitatem. Nam cetera peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione privari. Quod si de his non fuerit confessus, nec ab aliquibus potest manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est committenda.
Similiter et diaconus si in eodem culpae genere fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.
Presbiter, ante triginta annorum aetatem non ordinetur, quamvis sit probabilis vitae, sed observetur usque ad prefinitum tempus. Dominus enim tricesimo anno baptizatus est, et tunc praedicavit.
Si quis in egritudine constitutus fuerit baptizatus, presbiter ordinari non debet. Non enim fides illius voluntaria, sed ex necessitate est. Nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas cogat.
Presbiteri qui conregionales non sunt, in eclesia presentibus episcopis vel presbiteris civitatis, offerre non possunt, nec panem dare sanctificatum, nec calicem porrigere. Quod si absentes sunt civitatis sacer||fol. 13rb||dotes, et fuerint invitati ad dandam orationem, soli dedebunt dare. Vicarii autem episcoporum quas [b] Greci chorepiscopos vocant, constituti sunt quidem ad exemplum septuaginta seniorum. Sed tamquam consacerdotes propter sollicitudinem et studium quod in pauperes agunt [c], offerant et honorabiles [d] habeantur.
Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas. Regulae tamen auctoritas ista est, quod et liber actuum apostolorum insinuat.
Stand: 2008-03-02