Supra ad Reccaredum regem Gothorum

SUPRA AD RECCAREDUM REGEM GOTHORUM.

I.
De laude eius principis quod per eum a catholicam fidem gens Gothorum conversa est.

II.
De muneribus beato Petro apostolo a memorato principe missis.

III.
De constitutione eius adversus Iudeos quod auri dono non sit corrupta.

IIII.
Ut principes humilitatem humilitatem [a] cordis habeant.

V.
Ut principes castitatem corporis studeant.

VI.
Ut principes moderati et mites erga subiectos exsistant.

VII.
De clave ostili beati Petri, et de cruce domini sive de palleo beato Leandro episcopo directo.
||fol. 184rb||

I.
fehlt

Gloriosissimo atque excellentissimo filio Recaredo regi Gothorum atque Suevorum Gregorius servorum dei. Explete verbis excellentissime fili non valeo, quantum tuo opere tua vita delector. Audita quippe novi diebus nostris virtute miraculi, quod per [b] excellentiam tuam cuncta Gothorum gens ab errore atrane [c] hereseos in fidei recte soliditatem translatum est. Exclamare vero cum propheta libet hęc est mutatio dextere excelsi. Cuius enim vel saxeum pectus tanto hoc opere cognito, non statim in omnipotentis dei laudibus atque in tue excellentię amore mollescat? Hęc me fateor quę per vos acta sunt sepe convenientibus filiis meis dicere, sepe cum eis pariter admirari delectat. Haec me plerumque etiam contra me excitant, quod piger ego et inutilis tunc inertio [d] torpeo quando in animarum congregationibus pro lucro celestis patrie reges elaborant? Quid itaque ego in illo tremendo examine iudici venienti dicturus sum si tunc illi vacuus venero, ubi tua excellentia greges post se fidelium ducet quos modo ad vere fidei gratiam per studiosam et continuam predicationem traxit, sed est mihi bone vir hoc in dei munere in magna consolatio quia opus sanctum quod in me non habeo diligo in te. Cumque de bonis tuis actibus magna exultatione gaudeo, ea que per laborem tua sunt mea per caritatem fiunt. De conversione igitur Gothorum in vestro opere et nostra exultatione libet cum angelis exclamare: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Per vos enim ut estimo nos gratiarum amplius omnipotenti domino debitores existimus, qui etsi nobiscum nihil boni egimus, vestro tamen operi congaudentes participes sumus.


II.
fehlt

Beatus vero Petrus apostolorum princeps quam libenter numera excellentie vestrę susceperit, ita cunctis liquet ut debita vestra testantur. Scriptum quippe est: Vota iustorum placabilia. Neque enim in omnipotentis dei iudicio quid datur, sed a quo datur aspicitur, hic est enim quod scriptum est: Respexit deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain autem et ad munera eius non respexit. Dicturus quippe qua dominus respexit ad munera, pręmisit sollicite quia respexit ad Abel. Et qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus sed munera ab offerente placuerunt. Vestra utique oblatio quam sit grata ostenditis, quia daturi, auram prius ex conversione gentis subditę anima cum munera dedistis. Quod vero transmissos abbates qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant in maris ||fol. 184va|| dicitis fatigatos ex ipso itinere ad Spanias remeasse, non munera vestra repulsa sunt que postmodum venerunt, sed eorum qui transmissi fuerant constantia probata, ut sciret sancto desiderio obiecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mentem in me lassari. Adversitas enim quae bonis votis obicitur. Probatio virtutis est, non iudicium reprobationis. Quis enim nesciat quam prosperum fuit quod beatus Paulus apostolus predicaturus ad Italiam veniebat? Et tamen [e] veniens naufragium pertulit, sed tamen navis cordis in maris fluctibus integra stetit.


III.
fehlt

Praeterea indico quia crevit de vestro opere in laudibus dei hoc quod dilectissimo filio meo Probino presbitero narrante cognovi. Qui cum vestrę excellentię constitutionem quandam contra Iudeorum perfidiam dedisset, inde quibus prolatam fuerat, rectitudinem mentis vestrae inflectere pecuniarum summam offerendo moliti sunt. Quam excellentiam vestram contempsit, et omnipotenti deo placere querens, auro innocentiam pretulit, qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit, cui dum concupita aqua de cisterna Betlemitica quę inter hostiles cuneos habebatur ab obsequentibus militibus fuisset oblata protinus dixit: Absit a me ut sanguinem istorum hominum bibam. Quam quia fuit et bibere noluit, scriptum est: Libavit eum domino. Si igitur ab armato rege in sacrificium dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti deo rex obtulit, qui pro amore illius, non aquam sed aurum accipere contempsit, ita fili excellentissime fidenter dicam, quia libasti aurum domino quod contra eum habere noluisti.


IIII.
fehlt

Magna sunt hęc et omnipotentis dei laudibus tribuenda, sed inter vigilanti sunt studio antiqui hostis insidię cavendę, qui quanto maiora in omnibus dona conspicit, tanto hęc auferre subtilioribus insidiis exquirit. Neque enim latrunculi in via capere viatores vacuos expetunt. Sed eos qui auri vascula vel argenti ferunt. Via quippe est vita pręsens, et tanto quisquis necesse est ut insidiantes spiritus caveat, quanto maiora sunt dona que portat. Oportet ergo excellentiam vestram in tanto hoc de conversione gentis subdite munere quod accepit summo opere custodire. Primum humilitatem cordis, ac deinde munditiam corporis. Cum enim scriptum sit: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Profecto libet quia ille a veraciter alta amat, qui mentem ||fol. 184vb|| suam ab humilitatis radice non desecat. Sepe namque malignus spiritus ut bona destruat, quibus prius adversari non valuit, ad operantis mentem post peracta [f] operationem invenit eamque tantis cogitationibus in quibusdam suis laudibus excutit, ita ut decepta mens admiretur ipsa quam sint magnaque fecit. Quę dum per occultam [g] tumorem apud semetipsam extollitur, eius qui donum tribuit gratia privatur. Hinc est enim quod per prophete vocem contra superbientem animam dicitur: Habens fiduciam in pulchritudinem tuam fornicata es in nomine tuo. Fidutiam quippe anime in pulchritudine sua habere est, in semetipsa de iusta actione pręsumere, que in suo nomine fornicatur, quando in hoc quod recte egit, non conditoris laudem delatari appetit, sed sue oppinionis [h] gloriam requirit. Hinc rursus per prophetam scriptum est: Qui pulchrior es descende, anima etenim unde est pulchrior, inde descendit. Quando ex virtutis decore quo exaltari apud deum debuit, ab eius gratia per suam elationem cadit. Quid ergo in his agendum est, nisi ut malignus spiritus, cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, nos semper ad memoriam mala nostra revocemur, quatinus et nostra cognoscamus esse quę peccando fecimus, et solius omnipotentis dei munera cum peccata declinamus.


V.
fehlt

Custodienda quoque est munditia corporis in studiis bone actionis, quia iuxta vocem prędicantis apostoli: Templum dei sanctum est quod estis vos. Qui rursus ait: Hęc est enim voluntas dei sanctificatio vestra. Quam significationem dixerit, ostendens protinus adiunxit: Ut abstineatis vos a fornicatione et sicut unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore et non in passionibus desiderii.


VI.
fehlt

Ipsa quoque gubernacula erga subiectos magno sunt moderamine temperanda, ne potestas menti subripiat. Tunc enim regnum bene regitur, cum regnandi gloria, animo non dominatur. Curandum quoque est ne ira subripiat, faciatque citius omne quod non licet. Ira quippe etiam cum delinquentium culpas exquirit, non debet menti quasi domina pręire, sed post rationis tergum velut ancilla famulari, sed ad faciem iussa veniat. Nam si semel mentem possidens ceperit iustum esse reputat etiam quod crudeliter. Hinc enim est scriptum: Ira viri iustitiam dei non operatur. Hinc rursum dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Hęc autem vos auctore deo omnia servare non ambiguo. Sed occasione admonitionis ||fol. 185ra|| exorta bonis vestris actibus me furtive subiungo. Ut quod non admoniti facitis, quando vobis admonens additur, iam non soli faciatis. Omnipotens autem deus in cunctis actibus vestris caelestiis [i] brachii extensione vos protegat, nobisque et presentis vite prospera, et post multa annorum curricula gaudia aeterna concedat.


VII.
fehlt

Clavem vero parvulam a sacratissimi beati Petri apostoli corpore pro eius benedictione transmissimus, in qua inest ferrum de catenis eius indusum [k], ut quod collum illius ad martyrium ligaverat, vos ab hominibus peccatis absolvat. Crucem quoque latori presenti [l] dedimus vobis ferendam, in qua lignum dominice crucis inest, et capilli beati Iohannis baptistę. Ex qua semper solatium nostri salvatoris, per intercessionem precursoris eius habeatis. Reverentissimo autem viro patri et coepiscopo nostro Leandro pallium a beati Petri apostoli sede transmissimus, quod ex antiqua consuetudine, et vestris moribus et eius bonitati atque dignitati debebamus.

EXPLICIT.

Stand: 2008-03-02