Gregorius Leandro episcopo Spanie

GRE [a] LEANDRO EPISCOPO SPANIE.

Sanctitatis vestrę suscepi epistolam soluis [b] caritatis calamo scriptam. Ex corde enim lingua tinxerat quod in carte pagina refundebat. Boni autem sapientesque viri cum legeretur adfuerint, quorum statim in conpunctione viscera commota sunt. Coepiscopis quisque amoris manu [c] in suo corde te rapere, quia in illa epistola tuę mentis dulcedinem noverat audire sed cernere. Accendebantur et mirabantur singuli atque ipse ignis audientium demonstrabat qui fuerit ardor dicentis. Nisi enim prius in se faces ardeant, alium non succedunt. Ibi [d] ergo vidimus quanta caritate tua mens arserit, quae sic et alios incendit. Vitam vero vestram cuius ego semper cum magna veneratione reminiscor, minime noverant sed eis altitudo vestri cordis patuit ex humilitate sermonis. Vitam autem cunctis esse imitabilem illa vestra epistola loquitur, sed quod non est ita ut dicitur sit ita quia dicitur, ne qui non solet mentiatur, ad hęc autem breviter cuiusdam veteris mulieris verba loquor: Nolite me vocare Neomi [e] id est pulcram, sed vocate me amaram quia amaritudine plena sum, neque enim bone [f] vir hodie ego sum ille quem nosti. Omnia fateor exterius profitendo interius cecidi. Meque de eorum numero pertimesco, de quibus scriptum est: Deiecisti eos cum allevarentur. Etenim deicitur qui honoribus proficit, et moribus cadit. Ego enim vias mei capitis sequens, summopere esse decreveram obprobrium hominum et abiectio plebis. Atque in eius sortem currere de quo rursum per psalmistam dicitur: Ascensus in corde eius disposuisti in convalle lacrimarum, ut videlicet tanto vehementius intus ascenderem, quantum [g] per vallem lacrimarum foris humilius iacerem. At nunc multum deprimit honor honerosum cure, inminere perstrepunt, et cum sese ad deum animus colligit, hunc suis inpulsibus quasi quibusdam gladiis scidunt, nulla cordi qui esset. Prostratum in infimis, et suę cogitationis pondere depressum aut rara valde, aut nulla hunc in sublimibus penna contemplationis levat. Torpet ignavia mens, et circumlatrantibus curis temporalibus iam poene ad stuporem deducta. Cogitur modo terrena agere modo etiam quę sunt carnalia dispensare. Aliquando vero fastidio exigente compellitur, quędam etiam culpanda disponere. Quid multa loquar? Victa suo pondere ||fol. 184ra|| sanguinem suum dat. Nisi enim sanguinis nomine culpa censeretur psalmista non diceret: Libera me de sanguinibus. Cum vero culpas culpis iungimus, hoc quoque per alium prophetam dictum est inpleta: Sanguis sanguinem tetigit. Sanguis enim sanguinem tangere dicitur, cum culpa [h] culpe adiungitur, ut iniquitatis cumulus multiplicentur. Sed inter hęc per omnipotentem deum, deprecor in perturbationis [i] fluctibus, ęlapsus tue orationis manum sentiam. Etenim quasi prospero flatu navigabam, cum tranquillam vitam in monasterio ducerem. Sed procellosis subito moribus tempestas in sua pertubatione [k] me rapuit. Et prosperitatem itineris amisi, quia quiete perdita mentis naufragiam pertuli. At nunc in undis versor, et tue intercessionis tabulam quęro. Ut quia navi integra dives pervenire non metui, saltim post dampna ad litus per tabulam reducar. De podagre morbo moleste sanctitas vestra ut scribat adstringitur, cuius dolore assiduo et ipse vehementer adtritus sum. Sed facilis erat consolatio, si inter flagella que patimur queque fecimus ad memoriam delicta revocamus. Atque hęc non iam flagella sed dona esse conspicimus, si quę carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgantur. Preterea ex benedictione, beati Petri apostolorum principis pallium vobis transmissimus ad sola missarum sollempnia utendum. Quo transmisso valde debui qualiter vobis iubendum esset admonere. Sed locutionem subprimo quia verbo moribus anteitis. Omnipotens deus sua vos protectione custodiat, atque ad cęlestis remunerationem patrię multiplici animarum fructu perducat. Ego autem quanta occupatione pręmor et debilitate, brevis testatur epistola, in qua et ei quem multum diligo parum loquor. Deus te incolumem custodiat reverentissime frater.


Stand: 2008-03-02