Epistola pape Gregorii a Leandrum Spalensem episcopum

XCVIIII. EPISTOLA PAPE GREGORII A [a] LEANDRUM SPALENSEM EPISCOPUM DE SIMPLA MERSIONE BAPTISMATIS.

I.

REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI, LEandro coepiscopo, Gregorius servus servorum dei. Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis cure ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat quam aliquid dicere. Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intellegit, quando ei neglegenter loquor quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco huius mundi fluctibus quatior ut vetustam ac fatescentem navem quam regendam occulta dei dispensatione suscepi ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex adverso fluctus inruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. Interque hęc omnia turbatus cogor modo in ipsas undarum moles navem dirigere modo curvato navis latere minas fluctuum ex obliquo declinare. Sed ingemisco, quia sentio quod neglegentię meę crescit sentina vitiorum et tempestate fortiter obviante, iam pro putredine naufragium tabule sonant, flens reminiscor quod perdidi mee placidum litus quietis, et susspirando terram conspitio, quam tamen rerum eventibus adversantibus tenere non possum. Si ergo me frater karissime diligis tuę mihi orationis in his fluctibus manum tendas quo laborantem me adiuves quia ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existis. Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meum, quod communem filium gloriosissimum Reccaredum regem ad catholicam fidem integerrima agnovi devotione conversum. Cuius dum mihi per scripta vestra mores exprimitis amare me etiam quem nescio fecistis. Sed quia antiqui hostis insidias scitis, quoniam bellum durius contra auctores proponit, nunc erga eundem filium nostrum vestra solerter sanctitas vigilet, ut bene cepta perficiat, nec se de perfectis bonis operibus extollat, ut fidem cognitam, vite quoque meritis teneat, et quod ęternus cuius sit operibus ostendat, quatinus [b] post multa annorum curricula de regno ad regnum transeat. De trina vero mersione baptismatis nihil respondi verius potest quam ipsi sensistis. Quia in una fide nihil officit sancte ecclesie consuetudo diversa. Nos autem ||fol. 183vb|| quod tertio mergimus triduane sepulture sacramenta signamus ut dum tertio ab aquis infans educitur [c] resurrectio triduani temporis exprimatur.


Stand: 2008-03-02