Epistola Vigilii pape ad Euterum episcopum

XCVIII. EPISTOLA VIGILII PAPE AD EUTERUM EPISCOPUM.

I.
De priscilianistis [a] qui ab esu carnium se abstinent.

II.
De trina mersione.

III.
De his qui ab arrianis iterum baptizantur.

IIII.
De ecclesiarum restauratione in fabricis vel dedicatione quid sit observandum.

V.
De paschę festivitate et praecum ordine missarum sollempnitate.

VI.
Quod in nomine trinitatis debeat baptizari.

Dilectissimo fratri Eutero Vigilius directas ad nos tuę ca||fol. 182vb||ritatis epistolas, plenas catholice inquisitionis sollicitudine gratanter accepimus, benedicentes dei nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi rapacitate servari ut insidias nequeant eius subreptionis incurrere. Unde certum est quia promisse vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis cęlestium perfectio doctrinarum tam votive scisscitatione [b] perquiritur. Scriptum est enim qui perscrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Hoc igitur frater karissime propositum tue consultationis tota mente tractantes de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholice fidei hisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis [c] esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus et usque ad fines orbis terre verba eorum distensa, dilectionis tue corda Christo probaverunt esse fidelia, tamen si quid ex his in hac ecclesia que tua gubernationi deo auxiliante commissa est necdum luce plena claruerit ad eundem fontem de quo illa salutaris [d] manaverat limpha recurritis. Id est quod debita caritate sumus amplexi, quia fiducialiter, de his unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Propter dilectionem tuam in domino salutantes de singulis quid iuxta catholicam disciplinam teneat, apostolice sedis auctoritas, subiectis aliquibus, etiam sanctarum capitulis regularum te credidimus instruendum [e]


fehlt
fehlt

ac [f] primum de his qui priscilliane heresis indicasti vitiis inquinari, sancto et convenienti religioni catholicę eos [g] detestatione iudicas arguendos. Qui ita se sub abstinentię simulate pretextu, ab escis videntur carnium submovere ut hoc exsecrationis potius animo, quam devotionis probentur efficere. In qua re quia nefandissimis manicheis esse consimiles approbantur iuxta patrum venerabilium constitutis, ab hac superstitione sub anathematis sunt interminatione prohibiti, quando aliquid ciborum contagione carnium credunt esse pollutum, quia his omnibus, quae ad humanum victum misericordia divina concessit, nihil a catholicis esse iudicatur inmundum. Doctorum, sic enim Titum doctor gentium Paulus monet apostolus dicens: Omnia munda mundis, quoinquinatis [h] autem et infidelibus nihil est mundum sed polluta sunt eorum, et mens et conscientia. Deum videntur se nosse factis autem negant. Abhominabiles et incredibili et ad omne opus bonum reprobi. Similiter et aliom [i] loco ad Timotheum de huiusmodi cavendis erroribus praedicavit dicens: ||fol. 183ra|| In novissimis temporibus discedant quidam a fide attendentes spiritalibus erroris et doctrinis demoniorum in ypocrisi loquentium mendatium, et cauteritam habentium suam conscientiam prohibentes nubere et abstinentes a cibis, quod deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura dei bona, et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Haec igitur sequenti patrum venerabilium constituta, specialiter eos censuerunt esse dampnandos qui cum carnibus abstinerent ea quoque credebant esse vitanda que carnibus fuisse videbantur admixta. Nam et ipse dominus noster Iesus Christus ita pręmonuit dicens: Non quot intrat in os coinquinat hominem, sed que procedunt de ore, hęc sunt que coinquinant. Qua praeter nec abstinentiam a deo placitam reprobamus, nec eos qui exsecrantur domini creaturam in nostra societate recipimus.


II.
DE RENASCENTIUM TRINA INMERSIONE.

De baptismo quoque sollempniter adimplendo similiter quid apostolica vel sanxerit vel observet auctoritas in subiectis tua caritatis evidenter agnoscet. Illud autem novelli esse iudicamus erroris, quod eum in fine psalmorum ab omnibus catholicis ex more dicatur: Gloria patri et filio et spiritui sancto aliqui sicut indicas subducta una syllaba coniunctiva, perfectum conantur minuere vocabulum trinitatis dicendo: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quamvis ergo ipsa nos ratio evidenter edoceat, quia subducta una syllaba personam filii et spiritus sancti, unam quodammodo esse designent, tamen ad errorem talium convincendum, sufficit ut quod dominus Iesus Christus designans in invocatione trinitatis credentium debere baptisma celebrari dixit: Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, sed aequalibus distinctionis patrem et filium et spiritum sanctum iusserit nominari, constat illos omnino a doctrina domini deviare qui aliquid huic voluerint confessioni derogare. Qui si in errore permanserint socii nobis esse non possunt.


III.
fehlt

De his etiam qui baptismatis gratia salutaris accepta, apud arrianos iterum baptizati profunde voraginis sunt morte demersi, qui per singulos ordines vel ętates antecessorum nostrorum decreta censuerint quę multiplici sunt ratione digesta, e nostro scrinio relecta capitula his subiecta direximus. In quibus tamen illud speciali caritatem etiam, convenit observari, ut quia pro per peccatis plurimis in ingentibus iniquitas ipsa surrexit in estimatione tuae fraternitatis aliorumque ||fol. 183rb|| pontificum per suas dioceses relinquatur, ut si qualitas, et penitentis devotio fuerit approbata, indulgentiae quoque remedio sit vicina. Quorum tamen reconciliatio non per illam inpositionem manus que per invocationem sancti spiritus operatur, sed per illam qua pęnitentię fructus adquiritur, et sanctę communionis restitutio perficitur.


IIII.
fehlt

De fabrica vero cuiuslibet ecclesię si dirupta fuerit instauranda, et si in eo loco consecrationis sollempnitas debeat iterari, in qua sanctuaria non fuerunt. Nihil iudicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata iactetur. Quia consectationem [k] cuiuslibet ecclesię in qua spiritus sancti arra non ponitur, celebritate tantum scimus esse missarum. Et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione cum in ea missarum fuerit celebrata sollempnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria quę habebat ablata sunt, rursus earum depositione et missarum sollempnitate reverentiam sanctificationis accipiet.


V.
fehlt

Pascha vero futurum in os si deus voluerit decimo calendarum maiarum die celebraturos esse cognoscite. Ordinem quoque precum in celebritate missarum. Nullo nos tempore nulla festivitate significamus habere diversum, sed semper eodem tenore oblata deo munera consecrare. Quotiens vero paschalis aut ascensionis domini vel pentecostes, et epiiphanię [l], sanctorum quę dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subiungimus quibus commemorationem sanctę sollempnitatis, aut eorum facimus, quorum natalicia celebramus. Cetera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter et ipsius canonice pręcis textum direximus subter adiectum, quem deo propitio ex apostolica traditione suscepimus. Et ut caritas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus apta conectes paschalis diei preces simul [m] adiecimus. Sic igitur fraternitatis tuę inquisitioni responsis, dominum nostrum quantum possumus exoramus, ut omnibus catholicę religionis ecclesiis circa universos quos sibi fideles efficit gratię suę dona multiplicet, et ab omnibus insidiis spiritalis hostis atque carnalis cunctos populos redigere dignetur inmunes. Significatur etiam beatorum apostolorum vel marptyrum [n] sicut speramus sancto [o] nos affectui tuo direxisse reliquias, pręsumentes fidem vestram eorum deinceps plenius esse meritis adiuvandam.


VI.
fehlt

Si quis episcopus aut presbiter iuxta preceptum domini non baptizaverit ||fol. 183va|| in nomine patris et filii et spiritus sancti, sed in una persona trinitatis aut in duabus aut in tribus patribus aut tribus filiis, aut tribus paraclitis proiciatur de ecclesia dei.


Stand: 2008-03-02