Rescriptum Ormisde pape ad episcopos Betice provintie

||fol. 182va||
XCVII. RESCRIPTUM ORMISDE PAPE AD EPISCOPOS BETICE PROVINTIE DIRECTUM.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Beticam provintiam constitutis Ormisda episcopus. Quistam [a] dulce sollicito, quam quod mihi de vobis innotescunt illa quae cupio? Quid tam religiosis conveniens institutis, quam ut inter se sacerdotes pacem quam eos necesse est aliis pro offitio adnuntiare conservent. Plena fateor gratulatione suscipi quod votiva mihi de caritate quae inter est ecclesiarum pace litteris indicastis. Sponte mihi quicquid ortari poteram, quicquid monere delatum est. Confirmet hoc deus quod est operatum in nobis, et que pręcepit pro animarum salute facienda, hec ipse qui pręcipit pro ea quę nostrae demit pietate faciat. Et in istam boni nuntii, nos quoque religiosorum vicem reddimus nuntiorum. Quicquid cum orientalibus quos ad ecclesię corpus unitatemque revocatos dudum dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo cum aptum fuerit repetitis vobiscum participamus inditiis. Mox pro nostro edicto ab orientalibus missa legatio est, certa speravit, certa consuluit. Sed facimus de his quę fuerunt dicenda compedia [b]. Ipsi potius ad instruendam notitiam vestram quae a nobis sunt responsa dirigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore terrarum, aut opinio vindicet, aut terror [c] adsumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficiat veritatem. Quod autem ad continentiam vestrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire. Ut estimatis omnibus responsum rationi congruum redderetur. Sed quia privilegiorum veterum et statutorum paternorum indidistis, hisdem litteris mentionem, ad Salustium fratrem et coepiscopum nostrum sub hac parte rescripsimus. Vobis quoque strictim que dicta sunt illis latius indicantes, ne privilegia nos indulta convellerent, et nihil tamen conveniens fidei iudicare, quam ut honore suo a patribus decreta serventur. Deus vos incolumes custodiat fratres karissime [d].


Stand: 2008-03-02