DILECTISSIMO FRATRI SALUSTIO ORMISDA.
Suscipientes plena fraternitatis tuę votiva gratulatione conloquia,
que vos gemine salutis tuę lętificarunt inditio, si quidem retulerunt te
corporali cum spiritalibus officiis incolomitate subnixum, congruum esse
perspeximus, hanc ipsam quam mente gerimus verbis experire lętitiam.
Edidisti enim boni documenta pontificis, dum et prędicanda facis et ea
suadere non differs [a]. Prerogativam de nostris sumpsimus
electione iuditii, quando id te sponte didicimus, quod ceteris imperamus.
Oramus siquidem divina benefitia cunctos agnoscere, et hoc ad studia
ecclesiastice pacis instrumenta transmisimus. Tu vota nostra et fideli
intellegentia percepisti, et offitii protinus devotione conplesti. Cunctis
fratribus innotescens, quae per cęlestem gratiam cunctis profutura
cognoveras. Suffragantibus igitur tibi tot meritis pie sollicitudinis et
labores, certe iam delectat iniungere quę ad nostri curam constat offitii
pertinere. Ut provintiis tanta longinquitate disiunctis, et nostram possis
exhibere personam, et patrum regulis adhibere custodiam. Vices itaque nostras
per Beticam Lusitaniamque provinciam salvis privilegiis quę metropolitanis
episcopis decrevit antiquitas, presenti auctoritate conmittimus [b], augentes tuam
huius participationem ministerii dignitatem, relevantes nostras eiusdem remedio
dispensationis excubias. Et licet de singulis non indiceas edocere quem iam
probavimus cautius universa servare gratius tamen esse solet si iterum trames
ostenditur, et laboratoris iniunctio superius formata monstratur. Paternas
igitur regulas et decreta a sanctis definita conciliis ab omnibus servandam
mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam fraterne monitu exortationis
extendimus. His ea qua dignum est reverentiam custoditis, nullum relinquit
culpe locum, nec sanctę observationis obstaculum. Ibi fas nefasque
prescriptum est. Ibi prohibitum ad quod nullus audeat adspirare, ibi concessum
quid debeat mens deo placitura pręsumere. Quotiens universalis poscit
religionis [c] causa ad concilium te
cuncti fratres evocante conveniant. Et si quos eorum spatialis negotii pulsat
intentio, iurgia inter eos oborta compesce discussa sacris legibus determinando
certamina. Quicquid autem illis pro fide et veteribus constitutis vel provida
dispositione precipies, vel personę nostrę auctoritate formabis, totum ad
scientiam nostram instructe relationis vel attestatione perveniat, ut nostrae
animus offitii caritate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te
incolumem custodiat frater karissime. I. H.
Stand: 2008-03-02