Item Ormisde pape ad episcopos per Spaniam constitutos

XCIII. ITEM ORMISDE PAPE AD EPISCOPOS PER SPANIAM CONSTITUTOS.

I.
De sacerdotibus iuxta instituta canonum ordinandis.

II.
Ut pro episcopatu pręmium non accipiatur.

III.
De concilio per annos singulos cęlebrando.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Spaniam constitutis Hormisda. Benedicta trinitas deus noster, qui per misericordiam suam Romanę rei publicę per universas partes suę pacis tranquillitate diffusa, nobis quoque viam monstrandam, circa nos invicem caritatis indulsit, ut qui coheremus firmitate fidei, iungamur quoque votiva iocunditate conloquii. Quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus. Et dum dilectionis peius nostrae reddimus, velut quoddam debitum, plenum circa deum monstremus affectum. Iungamus igitur dilectissimi fratres continuas et humiles preces, et dominum nostrum oris et cordis lacrimis supplicantes iugi depraecatione poscamus, ut vi [a] institutione et opere illi cuius esse membra cupimus hereamus, nec umquam ab illa via que Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo iuste quęm [b] nos impie relinquimus deseramur. Quod cum supernis favoris auxilio ea nobis potest rationem contingere, si apostolica dogmata si patrum mandata servemus. Dicit enim dominus noster: Qui diligit me sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et licet hec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica constituta tamen, quia Iohannis fratris et coepiscopi nostri nobis insinuatione vulgatum est, contra canonum reverentiam nonnullam presummi periculam [c] quod doctoribus inminet, de taciturnitate declinans, et prophetica voce conpunctus quae dicitur: Loquere ne taceas, generalibus edicendum credidi constitutis.


I.
fehlt

Ut in sacerdotibus ordinandis, quę sunt a patribus praescripta ||fol. 180va|| et definita cogitetis. Quia sicut caput est ecclesię Christus, Christi autem vicarii sacerdotes. Sic et in elegendis his curam oportet esse perspicuam. Inreprehensibiles enim esse convenit, quos praeesse necesse est corrigendis. Nec quicquam illi deesse persone penes quam est religionis summa. Et substantię estimet quis pręcium [d] dominici gregis ut quod meritum constituendi deceat esse pastoris. Hoc ita fiet, si non sacerdotii gradus saltu quodam passim a laicis transferantur longam debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur ecclesię. Non negamus esse in laicis deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quęrunt instituta fidelia. Discere quis debet antequam doceat, et exemplum religiose conversationis de se potius aliis prestare quam sumere. Emendatiorem esse convenit populo quem necesse est orare pro populo. Longa observatione religiosus cultus terra datur ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut ad venerandi gradus summam perductus qui sit fructus humilitatis ostendat. Non leve nec vacuum fuit, quod nec apud veteres quidem nisi levitici generis viri ad sancta admittebant altaria. Ne pessime meritis, aut precio aut praesumptione contemptis, ad sacros cultus inpar accederet. Tunc migrabant illa prerogativa familiarum ad instituta cultorum, nunc est doctrina pro genere. Quod illis fuit nasci, hoc nobis inbui. Illos tabernaculo dabat natura, nos altaribus parturit disciplina, nec tantum consecrari de laicis, [e] inhibemus sed ne de penitentibus quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temerator asspiret [f], satis illi postulanti sit venia, qua conscientia absolvat reum, qui se peccata sua populos atteste confessum. Quis eum quem paulo ante vidit iacentem veneretur antistitem, perferens miserandi criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.


II.
fehlt

Coniungimus ne benedictionem per inpositionem manus quę divina esse creditur, quis prętio conparet. Qui ante oculos esse convenit quod Simon spiritum sanctum volens redemptionem mercari, apostoli fuerit detestatione percussus. Tunc deinde quis non vile putat esse quod venditur? Istam sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum divinum credatur esse iuditium. Ibi enim deus, ibi simplex sine pravitate consensus. Verum ne hanc quidem partem sollicitudinis et admonitionis omittimus ne vel ille se a culpa estimet alienum, qui et ipse quidem a redemptione liber initiaverit benedictionem mystica sacerdotem, et tamen [g] ad alterius redempti voluntatem vel sponte in hoc vel necessitate consenserit. ||fol. 180vb|| Quid prodest illi suo etrore [h] non pollui qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata conmittit, et qui habet peccatum proprium, et qui sequitur alienum. Incassum animus resistit cupiditati, si non restitit et timori. Adversum hęc facilius deo iuvante providebitur, si circa metropolitanos privilegia a sanctis patribus constituta permaneant, si metropolitani circa parrochias suas ordinem suum ea qua decet veneratione custodiant, ut nec electio pręsulis, nec empta de pretiis, nec obsequentis quęsita operibus, sed si ita fixa habeantur in cordibus quemadmodum releguntur in scripturis. Nulla intemptionum semina nulla erunt fomenta discordię, sed regnante caritate sub illa quam nobis deus promisit et retribuit pace vivatur.


III.
fehlt

Ob hoc patres providentię, quia spiritus sanctus cultores suos conpungere dignatus est incitati bis in anno per parrochias singulas concilia haberi debere docuerunt, ut in unum iuxta salubris institutionis dogmata congregati pro ecclesiasticis causis tractandis libere convenirent, ut si iuxta votum in universa consistunt, deum iunctis votibus qui prestat considerata conlaudent. Difficile est enim ut cuiusquam cor sic pravis cogitationibus induretur, ut a se paciatur culpanda fieri cum moverit, se iudicium subeundum esse concilii. Praecinctos ad hanc via [i] semper lumbos habeant, scientes rationem actuum suorum esse reddendam. Suspendantur ab illicitis per formidinem, et qui nequiverint per pudores, de conveniendo notum esse sanctas canones bis in anno constituisse, et perfinitum quidem si possibile est inviolabiter convenit custodiri. Sed si aut temporum necessitates, aut emergentes cause hoc non patiuntur impleri, semel saltim, quamvis non licuerit sine ulla excusatione praecipimus convenire. Haec fratres karissimi et alia quę patrum regulis continentur in labiis et in cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut scriptum est narremus ea filiis nostris ut ea meditentur in cordibus suis sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes. Quia beatus in domino qui in lege eius meditabitur die ac nocte. Hoc et magister gentium discipulum suum secutus instituit admonens: Hęc meditare, in his esto subiciens plenitudinem, attende tibi doctrinę. Quia si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis separamur a vitiis dum inpensa cura divino operi humano locum non relinquit errori. Data IIII NON aprł per Agapetium.


Stand: 2008-03-02