Item Ormisde pape ad Iohannem episcopum

XCII. ITEM ORMISDE PAPE AD IOHANNEM EPISCOPUM DE DIRECTIS INSTITUTIS ET VICE CONMISSA.

Dilectissimo fratri Iohanni, Ormisda. Fecit dilectio tua rem caritati et fidei congruentem, ut adventum ad Italiam suum nobis directis litteris indicaret, et quae in te sit summa religiose voluntatis ostenderet. Atque vicinam ad plenioris affectus sacietatem praesentię tuę nobis gaudia contingissent, ut gratularemur nos et conloquio, et praesentia frui, quam sumus, ante per scripta conplexi [a]. Verumtamen probasti dilectissime frater qui christanam fidem veneraris affectu, dum eaque ad regulas patrum pertinent, et ad mandata catholica, sine aliqua cupis transgressione servare. Sperans ut prorogatis generalibus ad Spanienses ęcclesias constitutis super quae aut neglegentius aut inreligiosius fiunt, ecclesiasticis disciplinis congruentia sanctiamus [b]. Amplexi sumus captatam istius desiderii facultatem. Quid enim aut nobis dulcius aut cum fidelibus loqui, aut deo aptius quam deviantes ab errore revocare salutantes igitur caritatem quam ungimur per Casianum diaconum tuum significamus nos direxisse generalia constituta, quibus vel ea quae iuxta canones servari debeant, conpetenter ediximus, vel circa eos qui ex clero Grecorum veniunt quam habere oporteat cautionem [c] sufficienter instruximus. Sed et causę ipsius ordinem instructionemque abunde decretis ecclesiasticis vos docebunt. Ut agnoscentes et impiorum transgressionem [d], et apostolicę sedis curam ex patrum regulis excubantem ostendatis vos per osos dampna||fol. 180rb||torum consortia et amare fidelium. Et quia per insinuationem dilectionis tue huius nobis est viae patefacta providentia, remuneramus sollicitudinem tuam, et servatis privilegiis metropolitanorum, vices vobis apostolice sedis delegamus, ut inspectis istis sive ea quae ad conones [e] pertinent. Sive ea quae a nobis sunt nuper mandata serventur, sive de ecclesiasticis causis tue revelationi contigerit, sub tua nobis insinuatione pandantur. Erit hoc studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his quae iniunguntur exhibeas ut fidem integritatem quo eius cuius curam suscipis imiteris. Datum quarto nonas aprilis, Agapeto viro clarissimo era DLV.


Stand: 2008-03-02