Item Ormisde pape ad eosdem Spaniae episcopos

XCIIII. ITEM ORMISDE PAPE AD EOSDEM SPANIAE EPISCOPOS IN QUA EIS IOHANNIS CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI PROFESSIONEM DIRIGIT ||fol. 181ra|| PROPTER ORIENTALES CLERICOS QUI EORUM COMMUNIONEM POPOSCERANT.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIVERSIS EPISCOPIS per Hispaniam constitutis Hormisda. Inter ea quę notitie nostrae studio ęcclesiastice utilitatis ingessit, hoc quoque pro affectu catholice fidei et apostolice sedis veneratione consuluit, quo ordine ex clero Grecorum venientibus tribui deberet sancta communio propter causa scilicet Acatii, a predecessoribus nostris pro hereticorum communione dampnati. In qua qui se ab eius contagione non dividunt, a nostra communione habeantur excepti. Laudo propositum viri, hoc zelo circa fidem et apostolica instituta ferventis, ut ne per ignorantiam quidem quemquam ceno erroris alieni pateretur inmergi. Digna hęc cura fidelibus, ut sollicito studio semper invigilent, et inculpatos se ab omni perversitate conservent. Ipsa est enim fidei innocentia, ut provideat ne vel casu possit errare. Satisfacientes igitur et laudabilibus desideriis memorati viri et memores nostri sicut oportet offitii documenta quoque de ęclesie scrinis adsumentes, ad concilium vestrum pro generalitatis instructione direximus, ut ex illis plenius, quae sunt acta discentes ab omni vos errantium cognitione separetis. Neque enim personalis odii causa, si impios transgressores dicta deo inspirante sententia. In qua quidem causa neque predicatione cessavimus, et principi subplicando, et sacerdotes et populos admonendo, ut transgressores absoluti, ad rectam se fidem, et affectu dei et iuditii timore converterentur. Sed obstinatio miseranda eo perduxerat illos ut nullis modis mortifera venena vincantur, sed mala semina fixis in deterius pullulant radicibus. Ergo dilectissimi fratres ad omnia conpetenter instructi servate vos et ecclesiam [a] dei apostolo exortatione conpuncti. Nos autem libellum misimus sub quo si quis communionem vestram de orientalibus clericis poposcerit ad eam possit admitti, secundum quam et de Thrachia Illirici quae partibus vel Ephyri veteris, sed et secundum quod et de Sirię multos iam constat esse susceptos, gaudentes ad recta confluere et devia declinasse. Unde pro subreptione mandamus ut omnis cura et sollicitudo omnis invigilet. Iam nullus [b] utatur simplicitatis excusatione praeterita. Scienti peccare, necessaria confessio est. Necesse est ut errorem scribat sibi, qui monstratur, institisse pravo itinere. Bonefatius notarius sanctę ecclesie Romanę ex his scrinio editi exemplaria libelli exsequitur. Prima salus ||fol. 181rb|| est recte fidei regulam custodire, et a constitutis patrum nullatenus deviare. Et quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententiam [c] dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo ęcclesiam meam, et hęc quę dicta sunt rerum probantur effectibus quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide separari minime cupientes, et patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes hereses, pręcipium Nestorium hereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus. Dampnatum in concilio Ephesino, a beato Celestino papa urbis Romę, et a venerabili viro Cirillo Alexandrine civitatis antestite. Similiter anathematizamus, et Euticen et Dioscorum Alexandrinum in sancta sinodo quam sequimur et amplectimur Calcidonensi dampnatum, quae secuta sanctum concilium Nicenum fidem apostolicam prędicavit. Detestamur et Timotheum parricidam illorum cognomento inbutum. Discipulum quoque ipsius et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum condempnamus, etiam anathematizamus Acatium Constantinopolitanum quondam episcopum, ab apostolica sede dampnatum, eorum conplicem et sequacem vel qui in eorum communionem vel societate permanserint. Qui Acatius quorum se communi miscuit, ipsorum similem haber meruit in dampnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiocenum dampnamus, cum sequacibus suis et omnibus suprascriptis. Suscipimus autem et probamus epistolas beati Leonis papę universas quas de religione christana conscripsit. Sicut prediximus sequentes in hominibus apostolicam sedem et praedicantes eos omnia constituta, et per omnia spero ut in una communione vobiscum quam sedes apostolica predicat esse merear, in qua est integra et vera christiane religionis et perfecta solliditas, promittens sequestratos a communione ecclesie catholice idem non consentientes sedis apostolice eorum nomina inter sacra non retractanda esse misteria. Quod si in aliqua professione mea deviare temptavero, his quos damnavi conplicem mea sententia esse profiteor. Hanc autem professionem meam ego manu mea subscripsi, et Ormisde sancto et venerabili pape urbis Rome direxi.


Stand: 2008-03-02