Epistola Ormisde pape ad Iohannem episcopum

LXI. EPISTOLA ORMISDE PAPE AD IOHANNEM EPISCOPUM HIC LICITANE ECCLESIE UBI DE COMMUNIONI CONSTANTINOPOLITANE ECCLESIE SCRIBENS EI GRATULANTER.
||fol. 180ra||

Vota nostra caritatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis, gaudiorum fructu redderetur extorris. Et ideo Constantinopolitanam ecclesiam ad communionem nostram redidisse domino propiciante tradentibus significamus alloquiis et mandatorum que legatis nostris dedimus in omnibus seriem fuisse completam. De qua parte ut ad dilectionem tuam plenius perfecte gaudium perveniret, libelli Iohannis fratris et consacerdotis nostri Constantinopolitani episcopi, et Iustini clementissimi principis orientis sacrum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda. Iudicantes nihilominus per orientis partes plurimos episcopos sic fecisse. Superest ut a nobis conpetentibus praecibus divinitas exorata concedat, quatinus de aliarum quoque ęcclesiarum redintegratione gratulemur. Ea vero quae singulare curabimus in eorum sacerdotum qui fraternitati tuę vicini sunt curabis perferre notitiam, ut et ipsi de effectu tante rei gratias nobiscum cęlestis misericordię beneficiis referre non cessent. Deus te incolumem custodiat frater karissime.


Stand: 2008-03-02