Epistola sive libellus fidei Iohannis Constantinopolitani episcopo

EPISTOLA SIVE LIBELLUS FIDEI IOHANNIS CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPO, DE GRECO IN LATINUM TRANSLATA DIRECTA AD SANCTUM ORMISDAM [a] PAPAM URBIS ROME IN QUA ANATHEMATIZAT NESTORIUM ATQUE EUTICEN RELIQUORUM HERETICORUM BLASPHEMIAS.

Redditis mihi litteris vestrę sanctitatis in Christo frater karissime per Gratum carissimum comitem, et nunc Germanum, et Iohannem reverentissimos episcopos, et Felicem et Dioscorum sanctissimos diaconos et Blandum presbiterum lętatus sum de spiritali caritatis vestrae sanctitate [b] quod unitatem sanctissimarum dei ecclesiarum secundum veterem patrum requiris traditionem, et dilaceratores racionabilis gregis, Christi amore pulsare festinas. Certus igitur scito per omnia sanctissime, quia secundum quod vobis scripsi tecum veritate sentiens, omnes a te repudiatos hereticos rennuo, et ego pacem diligens, sanctissimas dei ecclesias, id est superioris vestrę et novelle istius Romę unam esse accipio. Illam sedem apostoli Petri, et istius auguste [c] civitatis, unam esse definio. Omnibus actis a sanctissimis quattuor id est Nicena Constantinopoli, et Ephesi et Calcidone de confirmatione fide instituta ecclesię adsentio, et nihil titubare de bene iudicatis patior. Sed et comantes [d] aut nisos usque ad unum apicem placitorum perturbare lapsos esse a sancta dei generali et apostolica ecclesia scio, et tuis verbis recte dictis evidenter utens per presentia scripta, hec dico, quia prima salus est, recte fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deviare, quia non potest domini nostri Iesu Christi pretermitti sententia dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo ecclesiam meam hęc quę dicta sunt rerum probantur effectibus quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio. Hec igitur fides non cadere cupientes, sed patrum sequentes in omnibus constituta anathematizat omnes hereses, et pręcipue Nestorium ||fol. 179vb || hereticum qui quondam Constantinopolitane urbis fuit episcopus, dampnatum in concilio Ephesino a beato Cęlestino pape urbis Romę et a venerabili viro Cirillo episcopo Alexandrinę civitatis. Et una cum illo anathematizamus et Euticen et Dioscorum Alexandrine civitatis episcopum, dampnatum in sancta sinodo Calcidonensi, quam venerantes sequimur et amplectimur, quae sequens sanctam sinodum Nicena apostolicam fidem prędicavit. His coniungentes Timotheum parricidam illorum connominatum anathematizamus, et huius discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum, similiter condempnantes anathematizamus. Similiter Acatium quondam Constantinopolitanę urbis episcopum complicem eorum et sequacem factum, nec non et perseverantem eorum communioni et participationi. Quorum enim quis communionem amplectitur eorum similem adiudicationem in condempnatione consequitur. Simili modo et Petrum Antiocenum condempnantes anathematizamus cum sequacibus suis et omnibus suis suprascriptis. Unde probamus et amplectimur epistolas omnes beati Leonis papę urbis Romę, quas conscripsit decreta fide. Quapropter sicut prediximus sequentes in omnibus sedem apostolicam, et praedicamus omnia quę ab ipsa [e] decreta sunt. Et propterea spero in una communicatione vobiscum quam apostolica sedes praedicat me futurum in qua est integra devotio christanę religionis, et perfecta soliditas. Promittens in sequenti tempore sequestratos a communione aecclesię catholicę, id est in omnibus non consentientes sedi apostolicę eorum nomen inter sacra non recitanda esse misteria. Quod si in aliqua professione mea temptavero, his quos dempnavi, et pro demptionem propriam consortem me esse profiteor. Huic vero professioni susscripsi mea manu et direxi, per scripta tibi Ormisde sancto et beatissimo fratri, et pape magnę Romę per supradictos Germanum et Iohannem venerabiles episcopos, Felicem et Dioscorum diaconos, et Blandum presbiterum. Et alia manu Iohannes misericordia dei episcopus Constantinopolitane novelle Romę, huic meę professioni consentiens omnibus supradictis scripsi sanus in domino. Ora pro nobis sanctissime et beatissime fr[f]. Data mense mart die vicesimo octavo indictionis XII consulibus domno Iustino impr augusto et Heraclio vv cc era, DLVII.


Stand: 2008-03-02