Sacra Iustini imperatoris ad Ormisdam papam

SACRA IUSTINI IMPERATORIS AD ORMISSA [a] PAPAM.

SACRATISSIMO AC BEATISSIMO ARCHIEPISCOPO ALME urbis Romę, et patriarche Ormisdę Iustinus imperator. Scias nobis pater religiosissime quod diu summus [b] studiis quęrebatur patefactum. Et antequam advenerint, qui a nobis destinati sunt, quod Iohannes vir beatissimus antistes novę Romę noster una cum clero vobis consentiunt, nullis variantes ambiguitatibus nullis divisi discordiis. Scias libellum ab eo subscriptum quem offerendum indicaveras, sanctissimorum patrum consilio congruentem quo omnes concurrunt alacri opere suscipienda vota, tam nostrae quam Constantinopolitanę sedis, quos veritatis coruscus fulger [c] inluminat, omnes accelerant libentissime quos oblectat via dilucida ut sequantur scita patrum sanctissimi leges probatissimas. Et consiliis quorundam firmatis, qui rectum tenebant tramitem aliorum correctis qui vagabantur incerti. In eo res colligitur ut unitatem individuę trinitatis ipsi quoque in unitatem colant mentium. Nec est inter divina mysteria memoriam in posterum fieri libelli quem diximus Acaci prevaricatoris quondam regię huius urbis episcopi, nec non et aliorum sacerdotum qui vel primi contra constituta venerunt, apostolica vel successores erroris facti sunt, et nulla usque ad ultimum diem suum paenitentia correpti. Et quoniam omnes nostrae religiones admonendi sunt, ut exemplum imitemur civitatis regiae destinanda ubique principalia praecepte diximus. ||fol. 179va|| Tanto flagramus religionis officio tanto affectamus studio pacem catholicę fidei, pro remuneranda celeriter pace nostrae rei publicę, pro reconciliando subiectis meis superno presidio. Quid enim gratius repperire potest quid iustius, quid inlustrius quam quos idem regnum continet, idemque fidei, cultus inradiat eos non diversa contendere. Sed collectis in eisdem sensibus instituta venerari, non humanam mentem inlatam, sed in divine providentię spiritu. Oret igitur vestrę religionis sanctitas, ut quod pervigili studio pro concordia ecclesiarum catholicę fidei procuratur, divini muneris opitulatio iugi perpetuitate servari annuat. Datum X kł mai Constantinopolim.


Stand: 2008-03-02