Item eiusdem Hilari pape ad Ascanium et ad universos Tarraconensis provintiae episcopos

LXXVII. ITEM EIUSDEM HILARI PAPE AD ASCANIUM ET AD UNIVERSOS TARRACONENSIS PROVINTIAE EPISCOPOS.

I.
Ut nullus sine consensu metropolitani episcopus ordinetur.

II.
Ut nullus episcoporum relicta propria ecclesia ad aliam transeat.

III.
Ut Hirineus remotus a Barcinomensi ad propria revertatur.

IIII.
De removendis episcopis qui inlicite ordinati sunt et ne in una ecclesia duo episcopi habeantur.

V.
De dampnatione Hirinei si ad suam ecclesiam non revertitur.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS ASCARIO ET universis episcopis Tarraconensis provintiae Hilarus episcopus. Postquam litteras vestrae dilectionis accepimus quibus praesumptiones Silvani episcopi Calacorrensium ecclesię retunde petistis, et rursum Barcilonensium queritis nimis inlicita vota firmari, honoratorum et possessorum, Tiriasonensium, Castantensium, Calagorritanorum, Varegensium, Triciensium civitatis cum subscriptionibus diversorum litteras nobis constat ingestas, per quas id quod de Silvano querela vestra depromserat excusabant, sed repraehensione iustissima eorum parit [a] allegatio non carebat, quam preter conscientiam metropolitani fratris et coepiscopi nostri Ascanii nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes, unde quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra pręcepta beati apostoli, nihil contra Nicenorum canonum constituta temptetur.


I.

HOC AUTEM PRIMUM IUXTA EORUNDEM fratrum regulas volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanii metropolitani aliquatenus consecretur antistes. Quia hoc vetus ordo tenuit, hoc CCCXVIII sanctorum patrum definivit auctoritas. Cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fateatur indignum quorum preceptionibus resultarit.


II.

IN QUORUM CONTUMELIAM SUPERBO SPIRITU etiam pars illa contempnitur, quae veretur ne quis relicta ecclesia sua, ad alteram transire pręsumat. Quod nimis improbe conhibentibus et ut doleatur gravius vobis asserentibus Hirineus episcopus conatur admittere. Quod nostra auctoritate roborare cupitis, quos maxime de rebus inlicitis magna indignatione probatis accendi. Lectis ergo in conventu fratrum quos natalis mei festivitas congregarat litteris vestris quae de ordinandis episcopis ||fol. 172ra|| secundum statuta canonum vel de pręcessorum meorum decreta fuerit prolata sententia, gestorumque pariter direximus tenore discetis.


III.

UNDE REMOTO AB ECCLESIA BARCINOLENSI atque ad suam remisso Hireneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus [b] quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant, quod non licet obtinere. Talis protinus de clero proprio Barcinolensibus episcopus ordinetur, qualem te precipue frater Ascani oporteat eligere et deceat consecrare. Ne si aliter forte factum fuerit non sine obiurgatione maxime tui nominis retundat nostra preceptio, quod in iniuriam dei a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum didicerimus admissum. Nec episcopalis honor hereditarium ius putetur, quod nobis sola dei nostri benignitate confertur.


IIII.

ORDINATOS ERGO NUNC EPISCOPOS QUI LICET DUM te ignorante provecti sunt cum suis auctoribus meruerint submoveri hac ratione firmamus, si nec viduę maritus fuerit quisquam, nec in secundę coniugis nuptias ac vota convenerit, sicut et legalia constituta pręcipiunt dicendo: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam non repudiatam. Secundum quod etiam beatus apostolus magister gentium de his qui fieri desiderant sacerdotes, propria institutione non tacuit dicens: Unius uxoris virum. Cuius tenore sententiae ita informati esse debetis fratres karissimi, ut inter cetera quae cavenda sunt haec studeatis pręcipue custodiri, quae cognoscitis ante universa mandari. In quibus etiam prospiciendum est, ne duo simul sint unius ecclesię sacerdotes aut litterarum ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, vel etiam ex poenitentibus aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere. Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis, voluntatem dei nostri quae nos peccare prohibet deseratis. Cuius indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas eius dum fiunt inlicita, per eos qui sunt interprętes placationis offenditur.


V.

UT AUTEM OMNIA SECUNDUM HEC QUAE scripsimus corrigantur, pręsentes litteras Traiano subdiacono nostro veniente direximus. Quod si Hirineus [c] episcopus ad ecclęsiam suam deposito improbitatis ambitu redire neglexerit quod ei non iudicio sed humanitate prestabitur, removendum se ab episcopali consortio esse cognoscat. Deus vos incolomes custodiat.


Stand: 2008-03-02