BASILICO ET ERMIRICO VIRIS CLARISsimis conscs [a] sub die quintodecimo kł novemb, in basilica sanctae Marię residente venerabili papa Hilario una cum episcopis numero quinquaginta residentibus etiam universis presbiteris adstantibus quoque diaconibus.
Hilarius episcopus ęcclesiae catholicę urbis Rome sinodo praesidens dixit: Quoniam religiosus sancto spiritu congregante conventus ortatum, ut quaedam quae pro disciplina ęcclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus, si placet fratres ea quae ad ordinationum tenorem pertinent iuxta divinę legis praecepta et Nicenorum canonum constituta ita iuvante domino in omne aevum mansura solidemus, ut nulla fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolice sedis decreta temerare. Quia nos qui potentissimi sacerdotis administramus officia talium transgressionum culpa respicit, si in causis dei desides fuerimus inventi. Quia meminimus quod timere debemus, qualiter comminetur dominus neglegentiae sacerdotum. Siquidem reatu maiore delinquit, qui potiori honore fruitur. Et graviora facit vicia peccatorum sublimitas dignitatum.
||fol. 171va||CAVENDUM ERGO INPRIMIS NE AD SACRATOS gradus sicut gestis prioribus ante prescriptum est, quisquam qui uxorem virginem non duxit adspiret. Repellendi sunt etiam quique in secundae uxoris nuptias contra apostolica precepta convenerint.
UT POENTENTES [b] VEL INSCII LITTERARUM, AUT Aliqua membrorum dampna perpessi, vel hi qui ex poenitentibus sunt ad sacros ordines aspirare non audeant. Quisquis talium consecrator extiterit factum suum ipse dissolvet.
SED ET QUODQUIS COMMISIT INLICITE AUT a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare dampnabit. Nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere, sed qui in causis dei vel contumatia vel in aliquo excessu deliquerit, aut ipse quod perperam facit abolere noluerit, ipse quicquid in alio non sece [c] inveniet. Quod ut deinceps possit tenatius custodiri, si placet omnes sententias et subscriptiones proprias commodate, ut sinodali iudicio aditus claudatur inlicitus. Ab universis episcopis et presbiteris adclamatum est ex audi Christe Hilaro vita. Dictum est sexies: Hęc et confirmamus et docemus. Dictum est octies: Haec tenenda sunt, haec servanda sunt. Dictum est quinquies: Doctrinae vestrae, gracias agimus. Dictum est decies: Ista ut im [d] perpetuum serventur rogamus. Dictum est quindecies: Ista per sanctum Petrum ut im [e] perpetuum serventur optamus. Dictum est octies: Haec praesumptio numquam fiat. Dictum est decies: Qui haec violaverit, in se inveniet. Et facto silentio Hilarius episcopus dixit:
PRAETEREA FRATRES NOVA ET INAUDITA, SIcut ad nos missis de Hispaniis epistolis sub certa relatione pervenit, in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur. Denique nonnulli episcopatum qui nonnisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus sed hereditarium putant esse compendium. Et credunt sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium velut legatario aut testamentario iure posse dimitti. Nam plerique sacerdotes, immortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare. Ut scilicet non legitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam grave sit, existimate, adque [f] ideo si placet etiam hanc licentiam generaliter de ęcclesiis auferamus, ne quod turpe dictum est, homini quisquam putet debere quod dei est. Ut autem quod ad nos perlatum [g] est, ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum ||fol. 171vb|| scripta legantur. Paulus notarius recitavit: Et statutum est ne quid ultra huiusmodi a sacerdotibus praesumatur.
Stand: 2008-03-02