DILECTISSIMO FRATRI ASCANIO HILARIUS EPISCOPUS.
Divinę circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis
suę misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale
provexit [a], ut mandatis ipsius
inhaerentes, et in quadam sacerdotum eius specula constituti prohibeamus
inlicita, et sequenda doceamus. Unde directis per Traianum
subdiaconum [b] nostrum litteris
admonemus, ut quae male sunt facta corrigantur. Et miramur admodum dilectionem
tuam Barcilonensium petitiones non solum nulla auctoritate retudisse, verum
etiam directis ad nos litteris conversationem pravi desiderii postulasse.
Adhibendo in epistolarum proemio
concilii [c] mentionem, tamquam culpae
minuerentur excessus per multitudinem imperitorum. Cum si etiam sub
significatione unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, et
subscriptiones proprias fratres singuli commendassent, dilectionem tuam rei de
qua displicet summa tangebat, quia pro loco et honore tibi debito ceteri
sacerdotes docendi fuerant non sequendi. Unde sicut in generalibus litteris
indicavi Hirineus ad propriam revertatur ecclesiam, et Barcilonensibus de suo
clero protinus consecretur antistes. Cui tamen statuta canonum, et apostolica
precepta concordent. Et licet hi qui pręter notitiam atque consensum tuę
dilectionis ordinati sunt sacerdotes cum suis debuerint auctoribus submoveri,
ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui episcopi facti
sunt ita volumus permanere, si apostolicis pręceptionibus et statutis
sanctorum patrum non repperiuntur obnoxii. Ac deinceps nihil quod contra
disciplinam
ęcclesiasticam veniat sicut actenus factum est
perpetretur [d]. Tuae sollicitudinis est
frater karissime debitam tibi auctoritatem tueri et inlicitis non modo non
prebere adsensum, sed etiam cuncta quae contra regulam facta reppereris
coercere. Atque ante omnia quae sola unitate decernimus Hireneum ad
ecclęsiam suam redire compelle, ad quam sponte potius remeare debebit si
sacerdotali consortio non metuit separari. Ne unius ecclesiae duo esse
permittatur antistites quod post unius supradicti subdiaconi fieri delegamus
instantia, quem etiam pro conservanda ecclesiae disciplina commeare ad Spanias
dispositionis nostrae facit auctoritas. Deus autem incolomem te custodiat
frater karissime.
Stand: 2008-03-02