Eiusdem Leonis ad episcopos per Campaniam

LXXV. EIUSDEM LEONIS AD EPISCOPOS PER CAMPANIAM.

I.
Ut non omni tempore baptismi, regeneratio detur, sed tantum pascha et pentecosten nisi periculosa infirmitas oppraesserit [a].

II.
De poenitentia fidelium ut confessio eorum non publicetur.

LEO UNIVERSIS EPISCOPIS PER CAMPANIAM SANCTUM [b] te [c] Picenum salutem. Magna indignatione commoveor et multo dolore contristor quod quosdam ex vobis comperi ita esse apostolice traditionis oblitos et studio sui erroris intentos, ut preter paschalem festivitatem cui sola pentecosten sollempnitas comparatur audeant sibi et non aliqua humanę infirmitatis necessitate cogente, sed sola indisciplinati arbitrii libertate usum baptismatis vindicare. Et in natalibus marptirum [d] quorum finis aliter innovandus est, quam dies dominicae passionis, eo die regenerationis celebrare mysteria. Ac sine ullis spiritalium preparationum eruditionibus ita rudibus et imperitis tradere sacramentum, ut circa renovandos nihil doctrine ecclesiasticae, nihil in exorcismis impositionum, nihil ipsa ieiunia quibus vetus homo destruitur operentur, neque in tot ministeriis salutis humanę ulla eius dies habeatur, excepto quia in ipso donum est conditum renascendi.


I.
fehlt

ADMONEMUS IGITUR ET NON SINE PEriculo status eorum qui hoc faciunt protestamur, ut ab hac presumptione cessetur, et summam hanc potentissimamque dei gratiam nonnisi in paschali et pentecosten die desiderantibus et credentibus conferatis. Manente quolibet tempore gravioris necessitatis ac periculorum consideratione secundum quam oporteat subvenire, ne conditione mortali coartata infirmitas necessaria liberatione fraudetur. Conservata sicut pręlocuti sumus duarum tantummodo festivitatum reverentia, propter multa pericula sit cavendum, ne cuiquam aut desperata egritudine aut in hostilitatis incursu, aut in timore naufragii per sacerdotem domini regeneratio denegetur. Si quis vero post hoc interdictum in eadem fuerit usurpatione detectus, dignam pertinatiae suae incidet ultionem. Quoniam ostendit se turpe potius lucrum quam religionis cultum esse testatum. Illam etiam contra apostolicam regulam pręsumptionem quam nunc per ignaviam a quibusdam inlicita usurpatione videmus committi, modis omnibus constituimus submoveri.


II.

||fol. 171rb||

fehlt

DE POENITENTIA SCILICET QUAE ITA A FIDELIBUS postulatus ne de singulorum peccatorum genere libelli scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat, solis sacerdotibus indicari confessionum secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter dei timorem apud omnes erubescere non veretur, tamen quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt [e], non timeant publicare, removeatur tamen improbabilis consuetudo ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt, inimicis suis sua facta reserare quibus possunt legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum deo offertur, tum etiam sacerdoti qui pro delictis poenitentium pręcator accedat. Tunc enim plures ad poenitentiam poterint provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. Data II non mar Recime consuł.


Stand: 2008-03-02