Eiusdem Leonis ad Dioscorum Alexandrinum episcopum

LXXIIII. EIUSDEM LEONIS AD DIOSCORUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM.

I.
De ordinatione presbiteri aut diaconi ut sabbato sancto celebretur id est die dominico.

II.
De festivitatibus si una agenda populis non sufficerit nulla sit dubitatio iterari sacrificium.
EXPŁ.

LEO DIOSCORO ALEXANDRINO SALUTEM.

Quantum dilectioni tuae dominicae caritatis impendimus affectum ex hoc poteris approbare, quod tua firmius fundare festinemus initia, nec quid caritati tuae ad perfectionem deesse videatur, cum tibi spiritalis gratiae merita ut probavimus suffragentur. Paterna igitur et fraterna conlatio debet sanctitati tuae esse gratissima ętate taliter suscipi, quemadmodum eam a nobis, intellegis proficisci. Unum enim nos sentire oportet et agere, ut sicut legimus in nobis quoque unum esse cor et una anima comprobetur. Cum enim beatissimus Petrus apostolicum a domino acceperit principatum, et Romana ecclesia, in eius permanet institutis, nefas est credere quod sanctus episcopus discipulus ipsius Marcus qui Alexandrinam primus ęcclesiam gubernavit aliis regulis tradicionum suarum decreta formaverit, cum sine dubio de eodem fonte gratiae unius spiritus et discipuli fuerint et magistri. Nec aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore suscepit. Non ergo patimur ut cum unius nos esse corporis et fidei fateamur in aliquo discrepemus. Et alia doctoris, alia discipuli statuta videantur.


I.
fehlt

QUOD ERGO A PATRIBUS NOSTRIS PROPENsiore cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur, sed post diem sabbati eiusque noctis quae in prima sabbati lucescit exordio consecrandi eligantur. In quibus his qui consecrandi sunt ieiuniis, a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem observantiae erit, si mane ipso dominico die continuato sabbati ieiunio caelebratur, a quo tempore precedentis noctis initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis sicut etiam in pascha domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam preter auctoritatem consuetudinis quam ex apostolica novimus venire doctrina, etiam sacram habemus in exemplo scripturam, quod cum apostoli Paulum et Barnaban ex precepto spiritus sancti ad evvangelium gentibus mitterent prędicandum, ieiunantes et orantes imposuerunt eis manus, ut ||fol. 170vb|| intellegamus quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, nae [a] tante benedictionis sacramentum neglegenter videatur impletum. Et ideo laudabiliter et pie apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per ęcclesias quibus dominus pręesse te voluit, etiam ipse servaveris, ut his qui consecrandi sunt, numquam benedictio nisi in die resurrectionis dominicae tribuatur, cui a vespere sabbati initium constat ascribi, et que tantis divinarum dispensationum misteriis est consecrata, ut quicquid a domino est insignius constitutum. In huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. In hac per resurrectionem Christi, et mors interitum, et vita accepit principium. In hac apostoli a domino prędicandi omnibus gentibus evvangelii tubam sumunt, et inferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In hac sicut beatus evvangelista Iohannes testatur cum congregatis in unum discipulis clausis ianuis ad eos dominus introisset, insufflavit et dixit: Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum detinueritis detenta erunt. In hac denique promissus a domino apostolis, spiritus sanctus advenit, ut caelesti quadam regula insinuata et tradita, noverimus in illa die celebranda nobis esse misteria sacerdotalium benedictionum in qua conlata sunt omnia dona gratiarum. Ut autem in omnibus observantia nostra concordetur.


fehlt
fehlt

ILLUD QUOQUE VOLUMUS CUSTODIRI UT CUM sollempnior festivitas conventum populi numerosioris indixerit et ad eandem fidelium multitudo convenerit quam recipere basilica una simul non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur. Ne his tantum admissis ad hanc devotionem qui primi advenerint videantur hi qui postmodum confluxerint non recepti. Cum plenum pietatis atque orationis sit ut quotiens basilicam in qua agitur praesentia novę plebis impleverit, totiens sacrifitium [b] subsequens offeratur. Necesse est autem ut quaedam populi pars sua devotione privetur, si unius tantum misse more servato, sacrificium offerre non possunt, nisi prima diei parte convenerint. Studiose ergo dilectionem tuam familiariter ammonemus, ut quod nostrae consuetudini ex forma paternę traditionis [c] insedit, tua quoque cura non neglegat, ut per omnia nobis fide et actibus congruamus. Propter quod remeante filio nostro Possidonio presbitero hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus perferendam, qui nostris processionibus atque ||fol. 171ra|| orationibus frequenter interfuit, et totiens ad nos missus, quid in omnibus apostolicae sedis auctoritatis teneremus agnovit.


Stand: 2008-03-02