Eiusdem Leonis ad Rusticum Narbonensem episcopum

LXXIII. EIUSDEM LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM.

I.
Quod non habeantur episcopi quos nec clerus elegit nec populus exquisivit nec provintiales episcopi consecrarunt, qui tamen clerici ab his pseudoepiscopis ordinantur, rata potest ordinatio talis existere.

II.
Quod presbiteri aut diaconi si in aliquo crimine detecti fuerint, non possint per manus impositionem poenitentię remedium consequi.

III.
Quod diaconi sicut episcopus et presbiter cessare debent ab opere coniugali non tamen repudiare coniugia.

IIII.
Quod alius sit uxor, aliud concubina. Nec erret quisquis filiam suam in matrimonium tradiderit ei qui habuit concubinam.

V.
Quod non sit coniugii duplicatio, quando ancilla relicta uxor assumitur.

VI.
De his qui communione privantur et ita moriuntur.

VII.
De his qui pęnitentiam agere differunt.

VIII.
Quod oporteat eum qui pro inlicitis veniam poscit, etiam a licitis abstinere.

VIIII.
Quod poenitenti nulla negotiationis lucra exercere conveniat.

X.
Quod ad militiam secularem post poenitentiam redire non debet.

XI.
Quod adulescens urguentem quocumque periculo penitentiam gessit, et non se continet uxoris potest remedio sustineri.

XII.
Quod si quis propositum monachi deserverit, publice sit pęnitentię satisfactione purgandus.

XIII.
Quod puelle [a] quę non coacte sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, peccant si nupserint, licet nondum fuerint consecrate.

XIIII.
De his quę iam consecratę sunt si postea nupserint.

XV.
De his quibus dubium est utrum baptismum perceperint necesse est ut renascantur.

XVI.
Quod eos qui se baptizatos agnoscunt, sed in qua professione vel in qua fide nesciunt, per manus impositionem suscipiantur.

XVI.
De his qui convivio gentilium et escis immolaticiis suis usi sunt.

LEO RUSTICO EPISCOPO NARBONENSI. SUBDITIS RESponsionibus et ad eiusdem consultare scriptis epistolis fraternitatis tuę, quas Ermes archidiaconus tuus detulit, libenter accepi, diversarum quidem causarum provintiarum conexione [b] multiplices, sed non ita patientię legentis onerosas ut aliquid earum intercurrentes undique sollici||fol. 164rb||tudines fuerit praetermissum. Unde totius sermonis tui allegatione concepta et gestis quę in episcoporum honoratorumque ex anime [c] confecta sunt recensitis, Sabiniano et Leoni presbiteris actionis suę intelleximus fiduciam defuisse. Nec eis iustam superesse querimoniam, qui se ab inchoactis [d] disceptacionibus sponte subtraxerint. Circa quos quam formam, quamve mensuram debeat teneri iusticiae, tuo relinquo moderamini. Suadens tamen caritatis ortatu ut sanandis [e] egris spiritalem debeas adhibere medicinam. Et dicente scriptura: Noli esse nimium iustus, mitius agas cum eis qui zelo puditicię vindentur [f] modum excessisse vindictę, ne diabolus qui decepit adulteros de adulterii exultet ultoribus. Miror autem dilectionem tuam in tantum scandalorum quacumque occansione [g] nascentium aversitate titubari, ut vacationem episcopatus laboribus preoptare te dicas, et malle in silentio atque otio vitam degere, quam in his quę tibi commissa sunt permanere. Dicente vero domino: Beatus qui perseveraverit usque in finem. Unde enim erit beata perseverantia, nisi de virtutę pacientię? Nam secundum apostolicam praedicationem, omnes qui volunt in Christo pię vivere persecutionem patiuntur. Quae non in eo tantum conputanda est quod contra christianam piaetatem aut ferro aut ignibus agitur, aut quibuscumque suppliciis, cum persecutionum sevitiam suppleant et dissimulitudinis [h] morum, et contumatiae inobędientium et malignarum tela linguarum. Quibus conflictacionibus cum omnia semper membra pulsentur et nulla piorum portio a conflictacione sit libera, ita ut periculis nec otia careant, nec labores. Quis inter fluctus maris navem diriget si gubernator abscedat? Quis ab insidiis luporum custodiat oves, si pastoris cura non vigilet? Quibus denique latronibus obsistet et foribus [i] si speculatorem in prospectu exploracionis locatum ab intentione sollicitudinis amor quietis abducat? Permanendum ergo est in opere credito, et in labore suscepto. Constanter tenenda est iusticia, et benigne prestanda dementia [k]. Odio habeantur peccata, non homines. Corripiantur tumidi, tollentur infirmi. Et quod severius castigari necesse est, non sevientis plectatur animo, sed medentis. Ac si vehementior tribulatio est incubuerit non ita expavescamus, quasi adversitati propriis viris resistendo, cum et consilium nostrum, et fortitudo sit Christus. Sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possumus. Qui confirmans predicatores evangelii et sacramentorum ministros: ||fol. 164va|| Ecce ego inquid [l] vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et iterum: Haec inquit locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo tribulationem habebitis, sed confidite quia vici mundum. Quę pollicitationes quia sine dubio manifeste sunt, nullis debemus scandalis infirmari, ne electioni dei videamur ingrati. Cuius tam potentia sunt adiutoria, quam vera promissa. De consultationibus autem dilectionis tuę quos reparati conscriptas archidiaconus tuus detulit, quid sentiendum sit, inter praesentes oportunius quęreretur, si nobis conspectus tui copiam prebuisses. Nam cum quędam interrogationis modum videantur excedere, intellego eas aptiores esse conloquiis quam scriptis. Quia sicut quaedam sunt quę nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quę aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari. Illa semper conditione servata, ut in his quę vel dubia fuerint aut obscura. Id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum patrum inveniatur adversum.


I.
QUOD NON HABEANTUR EPISCOPI QUOS NEC CLERUS ELEGIT, NEC POPULUS EXQUISIVIT, NEC PROVINTIALES EPISCOPI CONSECRARUNT. SI QUI [m] TAMEN CLERICI AB HIS PSEUDOEPISCOPIS ORDINANTUR RATA POTEST ORDINATIO TALIS EXISTERE.

Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus expetiti, nec a provintialibus episcopis cum metropolitani iuditio consecrati. Unde cum sępe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse conlatum? Si qui autem clerici, ab istis pseudoepiscopis in eorum ecclesiis ordinati sunt qui ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et iuditio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter aut vana habenda est consecratio, quę nec loco fundata est, nec auctoritate munita.


II.
QUOD PRESBITERI AUT DIACONI SI IN ALIQUO CRIMINE PROLAPSI FUERINT, NON POSSINT PER MANUS IMPOSITIONEM POENITENTIAE REMEDIUM CONSEQUI.

Alienum est a consuetudine ecclesiastica ut qui in presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi. Quod sine dubio ex apos||fol. 164vb||tolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit quis orabit pro illo? Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio si fuerit digna, sit etiam fructuosa.


III.
QUOD DIACONI SICUT EPISCOPUS ET PRESBITER CESSARE DEBENT AB OPERE CONIUGALI, NON TAMEN REPUDIALRE CONIUGIA.

Lex continentiae eadem est altaris ministris, quę episcopis atque presbiteris: Qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad praedictos pervenerint gradus, coepit eis non licere quod licent. Unde ut de carnali fiat spiritale coniugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere. Quo et salva sit caritas conubiorum [n], et cesset opera nuptiarum.


IIII.
QUOD ALIUD SIT UXOR, ALIUD CONCUBINA, NEC ERRET QUISQUIS FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM TRADIDERIT EI QUI HABUIT CONCUBINAM.

Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, quia nec omnis filius heres est patri. Nuptiarum autem foedera, inter ingenuos legitima, et inter aequales. Et multo prius hoc ipsum domino constituente, quam initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina, sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium ponit ex Genesi ubi dicitur Abrae: Eice ancillam et filium eius. Non enim heres erit filius ancillę, cum filio meo Isaac. Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut preter sexuum coniunctionem quae haberet in se Christi et ecclesię sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse ministerium. Igitur cuiuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime et publicis nuptiis onestata videatur. Paterno arbitrio viris cunctę carent culpa. Si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt. Quia aliud est nupta, aliud concubina.


V.
QUOD NON SIT CONIUGII DUPLICATIO QUANDO ANCILLA RELICTA UXOR ASSUMITUR.

Ancillam a [o] thoro abicere et uxorem certe ingenuitatis accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis. ||fol. 165ra|| Culpanda sit sane talium neglegentia sed non poenitus desperanda. Ut crebris cohortacionibus incitati, quod necessarię expetiverunt, fideliter exsequantur. Non enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est. Quia nonnumquam quod diffidentię aetatis differtur consilio maturiore perficitur.


VI.
DE COMMUNIONE PRIVATIS, ET ITA DEFUNCTIS.

Horum causa dei iuditio reservanda est, in cuius manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium differetur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.


VII.
DE HIS QUI PĘNITENTIAM AGERE DIFFERUNT.

Dissimulatio haec potest non contemptu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi. Unde poenitentia quae dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur. Ut quoquomodo [p] ad indulgentiae medicinam, anima vulnerata permaneat.


VIII.
QUOD OPORTEAT EUM PRO INLICITIS VENIAM POSCIT, ETIAM A MULTIS LICITIS ABSTINERE.

Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Sed inlicitorum veniam postulantem, oportet etiam a multis licitis abstinere, dicente apostolo: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Unde si poenitens habeat causam quam neglegere forte non debeat, melius expetit qui ecclesiasticum quam forense iuditium.


VIIII.
QUOD POENITENTI NULLA LUCRA NEGOTIATIONIS EXERCERE CONVENIAT.

Qualitas lucri negotiantem aut honestat aut arguit, quia est et onestus questus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi. Quia difficele [q] est inter vendentes ementisque commertium [r] non intervenire peccatum.


X.
QUOD AD MILITIAM SECULAREM POST POENITENTIAM REDIRI [s] NON DEBEAT.

Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentię actionem redire ad militiam saecularem, cum apostolus dicat: Nemo militans deo, implicat se negotiis saecularibus. Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundane voluerit implicare.

||fol. 165rb||

XI.
QUOD ADULESCENS SI URGENTE QUOCUMQUE PERICULO POENITINTIAM [t] GESSIT ET NON SE CONTINET UXORIS POTEST REMEDIO SUSTINERI.

In adulescentia constitutus si urguente aut metu mortis, aut captivitatis periculo poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentię iuvenilis copulam uxoris elegit ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si preter coniugem nullam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Nam secundum veram cognitionem, nihil magis ei conguit [u] qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis.


XII.
QUOD SI QUIS PROPOSITUM MONACHI DESERVERIT, PUBLICAE SIT POENITENTIAE SATISFACTIONE PURGANDUS.

Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit deo, debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicę pęnitentię satisfactione purgandus est. Quia etsi innocens militia et honestum potest esse coniugium, electionem meliorem deseruisse transgressio est.


XIII.
QUAE PUELLĘ QUAE NON COACTE SED VOLUNTATE PROPRIA VIRGINITATIS PROPOSITUM SUSCEPERUNT, DELINQUUNT CUM NUPSERINT ETSI NONDUM FUERINT CONSECRATAE.

Puelle [v] quę non parentum coacte imperio, sed spontaneo iuditio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, prevaricantur etiamsi nondum eis gratia consecrationis accessit. Cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.


XIIII.
DE HIS QUĘ [w] IAM CONSECRATĘ SUNT SI POSTEA NUPSERINT.

Ambigi non potest magnum crimen admitti, ubi et propositum deseritur, et consecratio violatur. Nam si humana facta non possunt impune calcari, quid eis manebit qui corruperint divina foedera sacramenti?


XV.
DE HIS QUIBUS DUBIUM EST UTRUM BAPTISMUM PERCEPERINT NECESSE EST UT RENASCANTUR. ||fol. 165va||

Si nulla extant inditia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos quibus hi de quibus queritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sit ut videatur iteratum. Qui autem possunt meminisci quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod ab eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur quod conlatum esse nescitur. Quia non temeritas intervenit presumptionis, ubi est diligentia piaetatis.


XVI.
QUOD EOS QUI SE BAPTIZATOS AGNOSCUNT SED IN QUA FIDE NESCIUNT, PER MANUS IMPOSITIONEM SUSCIPI CONVENIAT.

Hi autem de quibus scripsisti non se baptizatos nesciunt, sed cuius fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur. Unde quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt baptizandi non sunt, sed per manus impositionem virtutem spiritus sancti quam ab hereticis accipere non potuerunt catholicis copulandi sunt.


XVII.
DE BAPTIZATIS QUI POSTEA CONVIVIO GENTILIUM ET ESCIS IMMOLATICIIS USI SUNT.

Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt possunt ieiuniis et manus impositione purgari. Ut deinceps ad idolotitis [x] abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti.

EXPLICIUNT CAPITULA.

Stand: 2008-03-02