Eiusdem Leonis ad Ianuarium episcopum

EIUSDEM LEONIS AD IANUARIUM EPISCOPUM.

I.
QUOD OMNIS CUIUSLIBET ORDINIS CLERICUS QUI CATHOLICAM DESERENS HERETICAE SE COMMUNIONI MISCERIT SI AD ECCLESIAM REVERSUS FUERIT IN EO GRADU QUO ERAT SINE PROMOTIONE PERMANEAT.

Leo episcopus urbis Romę Ianuario episcopo Aquilegensi [a]. Lectis fraternitatis tuę litteris vigorem fidei tuę quem olim noveramus agnovimus, congratulantes tibi quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi qui sub spetiae [b] ovium subintrarunt, bestiali sevitia simplices quosque dilacerent. Et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quę sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallatiam, dilectionem tuam duximus commonendam. Insinuantes ad animę periculum pertinere, si quisquam de his quia nobis in hereticorum atque scismaticorum secta dilapsus, et se utcumque hereticę communionis contagione macularit resipiscens, in communione catholica sine promotione legitime satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spiritali medicinę utilitate plenissimum est, ut sive presbiteri sive diaconi, vel subdiaconi [c] aut cuiuslibet ordinis clerici qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem quam iam pridem amiserant rursum reverti ambiunt, prius errores suos, et ipsos auctores erroris dampnatos a se sine ambiguitate fateantur. Et sensibus pravis etiam peremptis, nulla desperandi supersit occasio nec ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant benefitio si adempta sib [d] omni spe promotionis in quo veniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non levem apud dominum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros promovendos ordines iudicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis nos debet licere suspectis. Proinde dilectio tua cuius devotione gaudemus, iungat curam suam dispositionibus nostris, et det operam ut circumspecte ac velociter ||fol. 164ra|| impleantur. Quae ad totius incolumitatem et laudabiliter suggesta sunt et salubriter ordinata. Non autem dubitet dilectio tua nos si quod non arbitramur neglecta fuerint quę pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus vehementius commonendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendę sunt quam ad desides neglegentesque rectores, qui multam sępe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Data III kl ian, Alapio et Ardabure consulibus.


Stand: 2008-03-02