LEO EPISCOPUS URBIS ROMĘ UNIVERSIS episcopis per Campaniam et Pycenum [a] vel Tusciam et per universas provintias constitutus, in domino salutem. Ut nobis gratulationem facit ecclesiarum status salubri dispositione compositus, ita non levi nos memore contristat, quotiens aliqua contra constituta canonum et ecclesiasticam disciplinam praesumpta, vel commissa cognoscimus. Quę si non qua debemus vigilantia resecemus, illi qui nos speculatores esse voluit excusare non possumus, permittentes sincerum corpus ecclesię quod ab omni purum macula custodire debemus, ambientum [b] improba contagione foedari, cum ipsa sibi membrorum per dissimulationem compago non congruat.
Admittuntur passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur. Et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium [c] sacerdotii tamquam servilis vitalis hunc honorem capiant provehuntur. Et probari posse deo creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum misterium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum quantum ad inlicite usurpationis temeritatem pertinet iura solvuntur. Ab his itaque fratres karissimi, omnes vestrę provintię abstineant sacerdotes. Et notandum ab his sed ab aliis etiam qui aut originali aut alicui conditioni obligati sunt volumus temperari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis qui divinę militię fuerit adgregandus. Ut a castris dominicis quibus nomen eius asscribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur.
Qualis vero unicuique natalium honestas et morum esse debeat qui sacri altaris ministerio est sociandus, et apostolo nos docente et divina praeceptione didicimus, et canonum regulis a quibus plerosque fratrum declinasse et poenitus deviasse repperimus. Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum maritos, quosdam etiam quibus fuerint numerosa ||fol. 163va|| coniugia, et ad omnem licentiam vita liberior ad sacrum ordinem passim patefactis, aditibus fuisse permissos, contra illam beati apostoli vocem qua talibus exclamat dicens: Unius uxoris virum. Et contra illud antique legis praeceptum, quo dicitur cautum: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam non repudiatam. Hos ergo quicumque tales admissi sunt, ab ecclesiasticis officiis et sacerdotali nomine apostolicę sedis auctoritate iubemus arceri. Nec hoc enim sibi poterunt vindicare, cuius capaces per hoc quod illis obstiterat non fuerunt. Huius discussionis curam nobis spetialiter vindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt corrigantur. Nec liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignorantię nascatur quanquam ignorare numquam licuerit sacerdotem, quod canonum regulis fuerit definitum, haec ergo ad provintias vestras per Innocentium Legitimum et Segetium fratres et coepiscopos nostros scripta direximus. Ut quae male pullulasse noscuntur radicitus evellantur. Et messem dominicam zizania nulla corrumpant. Ita enim fructum uberem quę sunt sincera prestabunt, si ea quae natam Segetem enecare consuerunt, diligentius amputentur.
Nec hoc quoque pretereundum esse duximus quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam, et foenore velle ditescere. Quod nos non dicamus eos qui sunt in clericali officio constitutos sed et in laicos cedere qui christanos se dici cupiunt condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas admittatur.
Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere foenus adtemptet. Indecens enim est, crimen suum commodis alienis impendere. Foenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, a domino qui multipliciter et in perpetuum mansura retribuit recipere valeamus.
Hoc itaque admonitio nostra denuntiat. Quod si quis fratrem contra hęc constituta venire temptaverit et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum. Nec eum communionis nostrę futurum esse consortem, qui sotius [d] esse noluit disciplinę. Nec ||fol. 163vb|| quid vero sit, quod pretermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta tam beatę recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis ita vestram dilectionem custodire debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Data VI id octobris, Maximo II et Paterio viris clarissimis consulibus.
Stand: 2008-03-02