Eiusdem Leonis ad episcopos per Siciliam

EIUSDEM LEONIS AD EPISCOPOS PER SICILIAM CUM CAPITUŁ SUIS.

I.
Quod in die epiphaniorum prohibeatur baptismum celebrari.

II.
Quod omnia nobis per rerum ordinem per incarnationem domini nostri salutis sacramenta digesta sunt.

III.
Quod in baptismo mors proveniat interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitetur trina dimersio et ab aquis elevatio sit velut resurrectio de sepulcro.

IIII.
Quod beatus apostolus Petrus in die pentecostes virorum tria milia baptizarit.

V.
Quod duo haec tantum tempora id est pasca [a] et pentecosten ad baptizandum a Romanis pontificibus legitima sint prefixa.

VI.
Quod omni tempore hi qui necessitate mortis urguetur, debeant baptizari.

VII.
Et de Sicilia terni semper annis singulis episcopi, Romam sociandi sinodo indissimulanter occurrant.
EXPLICIUNT CAPITULA.

LEO UNIVERSIS EPISCOPIS PER SICILIAM CONSTItutis, in domino salutem. Divinis praeceptis et apostolicis monitis informamur, ut pro omnium ecclesiarum statu inpigro vigilemus affectu. Ac si quid usquam repraehensione invenitur obnoxium celeri sollicitudine aut ab ignorantiae imperitia aut a praesumptionis usurpatione revocemus. Manente enim dominicę vocis imperio quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione misticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves qui Christum diligit pascat, ipsius sedis, cui per habundantiam [b] divinae gratiae praesumus reverentia coortamur ut periculum desidiae quantum possumus declinemus, ne professio summi apostoli, qua se amatorem domini esse testatus est non inveniatur in nobis. Quia neglegenter pascens totiens commendatum dominicum gregem, convincitur summum non amare pastorem.


I.
QUOD IN DIE EPIPHANIORUM PROHIBEATUR BAPTISMUM CELEBRARI.

CUM ERGO MIHI DE CARITAtis vestrae actibus fraterna affectione [c] sollicito certis inditiis innotuerit vos in eo quod intra sacramenta ecclesiae principale est ab apostolicae institutionis consuetudine discrepare, ita ut baptismi sacramentum numerosius in die epiphanię quam ||fol. 162ra|| in paschali tempore celebretur. Miror vos vel praecessores vestros tam inrationabilem novitatem usurpare potuisse, ut confuso temporis utriusque misterio nullam esse differentiam crederetis inter diem quo adoratus est Christus a magis et diem quo resurrexit Christus a mortuis. Quam culpam nullo modo potuissetis incidere, si unde consecrationem honoris accipitis inde legem totius observantię sumeretis. Et beat [d] apostoli Petri sedes quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis esset ecclesiasticae magistra rationis. A cuius vos regulis recessisse minore posset aequanimitate tolerari, si aliqua commonitionis nostrae increpatio praecessisset. Nunc autem quia non desperatur correctio, servanda est mansuetudo. Ut licet vix ferenda sit in sacerdotibus excusatio, quae praetendat inscientiam, malumus tamen et censuram necessariam temerare, et ratione vos apertissimae veritatis instruere.


II.
QUOD CUNCTA NOBIS PER ORDINEM RERUM PER INCARNACIONEM [e] DOMINI NOSTRI SALUTIS SACRAMENTA DIGESTA SUNT.

Semper quidem in aeterno consilio dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio, sed ordo rerum per Iesum Christum dominum nostrum temporaliter gerendarum in incarnatione verbi sumpsit exordium. Unde aliud tempus est quo adnuntiante angelo beata virgo Maria fecundandam se per spiritum sanctum credidit et concępit, aliud quo salva integritate virginea puer editus exultante gaudeo caelestium ministrorum pastoribus indicatur. Aliud quo infans circumciditur, aliud quo hostia pro eo legalis offertur. Aliud cum tres magi claritate novi sideris incitati in Bethleem ab oriente perveniunt, et adoratum parvulum mistica munerum oblatione venerantur. Nec idem sunt dies quibus impio Herodi ornata divinitus in Ęgiptum translatione subtractus est, vel quibus ab Ęgypto in Galileam mortuo persecutore vocatus est. Inter has autem dispensationum varietates accedunt augmenta corporea. Crescit dominus, sicut evangelista testatur, provectibus aetatis et gratiae. Per dies paschę in templum Hierusalem cum parentibus venit, et cum abesset a societate redeuntium, sedens cum senioribus et inter admirantes magistros disputans invenitur, rationemque mansionis suae reddens: Quid est inquit quod querebatis me nesciebatis quod in his quę patris mei sunt oportet me esse? Significans eius esse se filium, cuius esset et templum. Iam vero cum in annis maioribus apertius declarandus baptismum praecursoris sui Iohannis expetiit, quid deitatis eius remansit ambiguum, quando baptizato domino Iesu spiritus sanctus in columbę spetie [f] super eum descendit et mansit, auditu [g] de celis patris voce dicentis: Tu es filius meus dilectus in te bene con||fol. 162rb||placui. Quae omnia ideo quanta potuimus brevitate perstrinximus, ut notum sit dilectioni vestrę, universos Christi dies inmuneris consecratos fuisse virtutibus et in cunctis eius actionibus sacramentorum misteria coruscasse. Sed aliter quidque signis denuntiari, aliter rebus impleri. Nec quęcumque numerantur in operibus salvatoris, ad tempus potest pertinere baptismatis. Nam si etiam illa quae post beat [h] Iohannis lavacrum a domino gesta cognovimus sub indiscreto honore colamus, omnia tempora continuatis erunt deputanda festis, quia omnia plena sunt miraculis. Verum quia spiritus sapientiae et intellectus ita apostolos [i] et totius ecclesiae erudivit magistros, ut in christiana observantia nihil inordinatum nihil pateretur esse confusum, discernendę sunt causae sollempnitatum, et in omnibus institutis patrum principumque nostrorum rationabilis servanda districtio. Quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum apostolus docet, idipsum dicamus omnes. Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.


III.
QUOD IN BAPTISMO MORS PROVENIAT INTERFECTIONE PECCATI ET SEPULTURAM TIRDUANAM IMITETUR TRINA DIMERSIO, ET AB AQUIS ELEVATIO SIT VELUT RESURRECTIO DI [k] SEPULCHRO.

Quamvis ergo et illa quae ad humilitatem et illa quae ad gloriam pertinent Christi in unam concurrant eandemque personam totumque quod in illo et virtutis divinae esset infirmitatis humanę ad nostre [l] reparationis tendat effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis potentia baptismatis novam creaturam condit ex vetere. Ut in renascentibus, et mors Christi operetur et vita, dicente beato apostolo: An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitę ambulemus. Si enim complatati [m] facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et cetera quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit, ut appareret ex huius doctrinę spiritu regenerandis filiis hominum et in [n] dei filios adoptandis illum diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque misterii ea quae geruntur in membris his quę in ipso sunt capite gesta congruerent. Dum in baptismatis regula et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina dimersio, et ab aquis elevatio resurgentis instar est de sepulchro. Ipsa igitur ||fol. 162va|| operis qualitas docet celebrandę generaliter gratię diem legitimum eum esse, in quo orta est virtus muneris et speties [o] actionis ad cuius rei confirmationem plurimum valet, quod ipse dominus Iesus Christus posteaquam resurrexit a mortuis discipulis suis in quibus omnes ecclesiarum praesules docebantur, et potestatem tradidit baptizandi dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. De quo utique eos cum etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprię voluisset intellegi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse. Additur sanę [p] huic observantię etiam pentecostes ex adventu sancti spiritus sacrata sollempnitas, quae de paschalis festi pendet articulo. Et cum ad [q] alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eum diem qui resurrectionem domini est insignis occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratię manum et eos quos a die paschę aut molestia infirmitatis, aut longinquitas iteneris [r], aut navigationis difficultas interclusit invitans, ut quibuslibet necessitatibus impediti desiderii sui effectum dono sancti spiritus consequantur. Ipse enim unigenitus dei [s] in fide credentium et in virtute operum, nullam inter se et spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura dicens: Rogabo ego [t] patrem et alium paraclitum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum spiritum veritatis. Et iterum: Cum venerit ille spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem. Cum itaque veritas Christus sit et spiritus sanctus spiritus veritatis nomenque paracliti, utriusque sit proprium, non dissimile est festum ubi unum est sacramentum.


IIII.
QUOD BEATUS APOSTOLUS PETRUS IN DIE PENTECOSTEN VIRORUM TRIA MILIA BAPTIZAVERIT.

Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare satis idoneo probamus exemplo. Sequentes beatum apostolum Petrum qui in ipso die quo omnem credentium numerum promissus sancti spiritus replevit adventus, trium milium populorum sua praedicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit. Quod sancta scriptura quę apostolorum actus continet, fidelis historia docet dicens: His auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum, et reliquos apostolos: Quid faciemus viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam inquit agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum sancti spiritus. Vobis enim est repromissio et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, ||fol. 162vb|| quoscumque advocaverit dominus deus [u] noster. Aliis etiam pluribus verbis testificatus est, et exortabatur eos dicens: Salvamini a generatione ista prava. Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt, et appositae sunt in illa die animę circiter tria [v] milia.


V.
QUOD HAEC DUO TEMPORA ID EST PASCHA ET PENTECOSTEN AD BAPTIZANDUM A ROMANO PONTIFICE LEGITIMA SINT PREFIXA.

Unde quia manifestissime patet baptizandis in ecclesia electis haec duo tempora de quibus locuti sumus esse legitima dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantię misceatis.


VI.
QUOD OMNI TEMPORE HI QUI NECESSITATE MORTIS URGUENTUR, ID EST EGRITUDINIS OBSIDIONIS PERSECUTIONIS ET NAUFRAGII DEBEANT BAPTIZARI.

Quia sunt alia quoque festa quibus multa in honorem dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est misticę rationalis exceptio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuenda quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates conexas [w] sibimet atque cognatas incolomium [x] et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii nullo tempore, hoc vere [y] salutis singulare praesidium, cuiquam denegemus. Si quis autem epiphanię festivitatem que in suo ordine debito honore veneranda est ob hoc existimat privilegium habere baptismatis quia hoc quidam putant quod in eadem die dominus ad baptismum sancti Iohannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem. Nec ad eandem pertinuisse virtutem, qua per spiritum sanctum renascuntur [z]. De quibus dicitur: Qui non ex sanguine neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt. Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quęrens remedium renascendi, sic voluit baptizari, quomodo et voluit circumcidi, hostiamque pro se emundationes offerri, ut qui factus erat ex muliere sicut apostolus ait, fieret et sub lege quam non venerat solvere sed implere, et implendo finire. Et sicut beatus apostolus praedicat dicens: Finis autem legis, Christus ad iusticiam omni credenti. Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens, se docuit esse principium. Et tunc regenerationis potentiam sancxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis ||fol. 163ra|| redemptionis et aqua baptismatis. Sicut ergo Vetus Testamentum novi testificatio fuit, et lex per Moysen data est. Gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est, sicut diversa sacrificia unam hostiam reformaverunt, et multorum agnorum occisio illius immolatione finita est, de quo dicitur: Ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi, sic et Iohannes non Christus, sed Christi praevius, non sponsus, sed sponsi amicus fuit. Adeo fidelis et non sua quęrens sed quae Iesu Christi, ut se profiteretur ad solvenda caltiamenta pedum eius indignum. Quoniam ipse quidem baptizarit in aqua in poenitentiam, ille autem baptizaturus esset in spiritu sancto et agni [a], qui duplici potestate et vitam redderet, et peccata consumeret, his itaque fratres karissimi, tot ac tantis existentibus documentis, quibus omni ambiguitate submota, evidenter agnoscitis in baptizandis electis qui secundam apostolicam regulam et exorcismis scrutandi, et ieiuniis sanctificandi, et frequentibus sunt praedicationibus imbuendi, duo tantum tempora id est pascha et pentecosten esse servanda. Hoc vestrę indicimus caritati, ut apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu. Quia multum post hęc esset non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit neglegendas.


VII.
UT DE SICILIA TERNI SEMPER ANNIS SINGULIS DE EPISCOPIS AD DIEM TERTIUM KŁ OCTOBR ROMAM SOCIANDI SINODO INDISSIMULANTER OCCURRANT.

Quare illud primitus pro custodia concordissimę unitatis exigimus, ut quia saluberrime a sanctis patribus constitutum est binois [b] in annis singulis debere esse conventus, terni se per [c] ex vobis ad diem tercium kalendarum octobrium Romam fraterno concilio sociandi, indissimulanter occurrant. Quoniam adiuvante gratia dei facilius poterit provideri ut in ecclesiis Christi nulla scandala nulli nascantur errores, cum coram beatissimo Petro apostolo id semper in commune tractandum sit, ut omnia ipsius constituta canonumque decreta, apud omnes domini sacerdotes inviolata permaneant. Haec autem que inspirante domino vobis insinuanda credidimus, per fratres et coepiscopos nostros Vacillum et Paschasium ad vestram noticiam volumus pervenire. Quibus referentibus, cognoscamus quam reverenter a vobis apostolice sędis instituta serventur. Data XII kl Novemƀr, Calapodio et Ardabure consulibus.


Stand: 2008-03-02