Eiusdem Leonis ad episcopos per Italiam (2. Teil)


hos [a] enim divulgavit auctoritas, et censura coercuit. Quos potuimus emendare correximus. Et ut dampnarent manicheum cum praedicationibus et disciplinis suis, publica in ecclesia confessione et manus suę subscriptione compulimus. Et ita de voragine, impietatis [b] suae confessos poenitentiam concedendo levavimus. Aliquanti vero qui ita se demerserant ut nullum his auxiliantis posset remedium subvenire, subditi legimus [c] secundum christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos iudices perpetuo sunt exilio religati. Et omnia quae tam in scripturis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret aut quid vitaret oculis christianę plebis certa manifestatione probavimus. Adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus a nobis tentus, proderet flagitiosa in suis misteriis quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere. Ad instructionem enim vestram, etiam ipsa direximus. Quibus lectis, omnia quae a nobis depraehensa sunt nosse poteritis. Et quia aliquantos de his quos ne absolverentur artior reatus involverat cognovimus aufugisse, hanc ad dilectionem [d] vestram epistolam misimus per accolitum [e] nostrum, ut effecta certior sanctitas vestra sollicitius agere dignetur et cautius. Nec ubi manicheę perversitatis homines, plebes vestras facultatem lędendi, et huius sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi eos qui sunt perditores et perditi, zelo fidei dominicae persequamur, et a sanis mentibus ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscidamus. Unde hortor dilectionem vestram obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis, ad investigandos eos, nec ubi occultandi se repperiant [f] facultatem. Ut enim habebit adeo digne remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal domini de reatu neglegentię se non poterit excusare, quicumque ||fol. 161vb|| plebem suam contra sacrilegę persuasionis auctores noluerit custodire. Data III kl FEBR, Theodosio VIII et Albino vv cc cons.


Stand: 2008-03-02