Rescriptum Flaviani Constantinopolitani episcopi ad Leonem urbis Romę papam (Teil 1)

RESCRIPTUM FLAVIANI CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI AD LEONEM URBIS ROMĘ PAPAM.

I.
De subdoli [a] hostis insidiis.

II.
De fraudulenta subtilitate hereticorum.

III.
De blasphemiis Euticetis.

IIII.
De excommunicatione eius iustissima.
EXPLICIUNT CAPITULA.

I.
DE SUBDOLI HOSTIS INSIDIIS.

DOMINO BEATISSIMO ET DEO Amabili patri Leoni, Flavianus in domino aeternam salutem. Nulla res diaboli venena compescit, nec continet morti||fol. 161rb||feras eius sagittas. Sursum enim atque deorsum pervolans, quęrit quos possit occidere, quos possit separare, quos possit devorare. Propter quam rem vigilandum est et orationibus a deo opera danda est, ut fatuas inquisitiones evitare possimus. Decet autem sequi patres nostros neque commutare definitionem eorum perpetuam, quorum sequi sanctas scripturas didicimus regulam. Depositis ergo fletibus et lacrimis quia sub me [b] clericus degens invasus est a fero demone, et non potui eum liberare nec auferre a tali lupo, qui animam meam pro illo paratus eram ponere, quomodo raptus est, quomodo resiliit a proposito divino, et ad illum cucurrit, qui perdere consuevit precepta patrum declinans, et constituta eorum despiciens? Sed etiam incipio enarrare.


II.
DE FRAUDULENTA SUBTILITATE HERETICORUM.

Sunt enim quidam veste sua oves significantes, interius raptores lupi, quos ex fructibus eorum debemus agnoscere. Isti prima fronte videntur esse de numero nostro, sed non sunt de numero nostro. Si enim de numero nostro essent, nobiscum mansissent. Quando autem coeperint assumere impietatem, illud quod occultabatur in illis aperitur. Et dolus omnis, fit omnibus manifestus. Inveniuntur autem infirmę fidei homines, et qui divinas lectiones sciunt, secum eos in perditione praecipitant. Dissipantes et vituperantes patrum disciplinas, et relinquunt sanctas scripturas ad suam perditionem. Quos debemus praevidere et a quibus multum cavere, ne in malitia sua aliqui occupati concidant de sua infirmitate. Acuerunt enim quasi aspides linguas suas, de quibus propheta clamat: Acuerunt linguas suas sicut serpentes, et reliqua.


III.
DE BLASPHEMIIS EUTICETIS.

Talis nobis Eutices emersit quondam presbiter et archimandrites qui quasi nostrę religionis sectas capiebat, et hanc praeferebat, Nestorii autem impietatem confirmabat et succingebatur pro Nestorio militare in pugnam, qui contra Nestorium parabatur. ||fol. 161va|| Trecentorum autem decem et octo sanctorum patrum de fide expositionem factam et sanctae memorię Cirilli epistolam scriptam ad Nestorium vel ad similes eius quibus omnes adsenserunt temptat evellere, antiquam imperii Valentini et Apollonaris [c] reparans sectam [d]


Stand: 2008-03-02