Epistola Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum

XXXVIII. EPISTOLA LAEONIS [a] PAPAE AD FLAVIANUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM, UBI QUAEERIT QUID EUTICES CONTRA FIDEM CATHOLICAM SENTIENS A COMMUNIONE ECCLESIA [b] AB EO FUERIT SEPARATUS.

DILECTISSIMO FRATRI FLAVIANO episcopo, Leo episcopus. Cum christanissimus et clementissimus imperator, sancta et laudabili fide pro ecclesiae catholice pace sollicitus ad nos scripta transmiserit, de his quae apud nos perturbationis strepitum commoverunt, miramur fraternitatem tuam quicquid illud fuit scandali nobis [c] silere potuisse, et non potius procurasse ut primitus nos insinuatio magis tuae relationis instrueret, ne de rerum gestarum fidem possemus ambigere. Accepimus enim libellum Euticetis presbiteri, qui se queritur accusante Eusebio episcopo, immerito communione privatum. Maxime cum evocatum se adfuisse testatur, nec sui presentiam denegasse, adeo ut in ipso iuditio libellum appellationis se asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptum. Qua ratione compulsus sit, ut contestatorios [d] libellos in Constantinopolitana urbe proponeret. Quibus rebus intercedentibus necdum agnoscimus, qua iustitia [e] a communione ecclesiae fuerit separatus. Sed respicientes ad causam facti tui nosse volumus rationem, et usque ad nostram noticiam cuncta deferri. Quoniam nos qui sacerdotum domini, matura volumus esse iuditia, nihil possumus incognitis rebus in cuiusquam partis preiuditium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. Et ideo fraternitas tua per idoneam maxime aptamque personam ||fol. 161ra|| plenissima nobis relatione significet, quid contra antiquam fidem novitatis emerserit, quod severiori sententia dignum fuerit vindicari. Nam et ecclesię moderatio et religiosa piissimi principis fides, multam nobis sollicitudinem christanę pacis indicant, ut amputatis dissensionibus fides catholica inviolata servetur. Et his qui prava defendunt ab errore revocatis, nostra auctoritate quorum fides probata fuerit muniantur. Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri, cum memoratus presbiter libello proprio sit professus paratum se esse ad corrigendum, si quid in se fuerit inventum quod repraehensione sit dignum. Decet enim in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum, et caritas custodiatur, et veritas defendatur frater karissime. Et ideo quia dilectio tua de tanta causa nos videt necessario esse sollicitos, quam plenissime et lucide universa nobis quod ante facere debuit indicare festinet, ne inter adsertiones partium aliqua ambiguitate fallamur, et dissensio quae in suis initiis abolenda est nutriatur. Cum in corde nostro ea observantia deo inspirante permaneat, ne constitutiones venerabilium patrum divinitus roboratę, et ad soliditatem fidei pertinentes, prava cuiusquam interpraetatione violentur. Deus te incolumem custodiat frater karissime.


Stand: 2008-03-02