Scriptum Leonis episcopi urbis Romae ad Euticen Constantinopolitanum abbatem

XXXVII. FINIUNT EPISTOLAE DECRETORUM CĘLESTINI PAPAE. DEHINC SECUNTUR DECRETA PAPAE LEONIS ADVERSUS EUTICEN CONSTANTINOPOLITANUM ABBATEM, QUI VERBI ET CARNIS UNUM AUSUS EST PRONUNTIARE NATURAM, DUM CONSTAT IN DOMINO IESU CHRISTO UNAM PERSONAM NOS CONFITERI IN DUABUS NATURIS, DEI SCILICET ATQUE HOMINIS. SCRIPTUM LEONIS EPISCOPI URBIS ROMAE AD EUTICEN CONSTANTINOPOLITANUM ABBATEM, ADVERSUS NESTORIANAM HERESEM.

DILECTISSIMO FILIO EUTICETI PRESBITERO, Leo episcopus. Ad notitiam nostram tuae dilectionis litteris retulisti, quod Nestoriana heresis quorundam rursus studiis pullularet. Sollicitudinem tuam ex hac parte nobis placuisse rescribimus, quoniam index animi tui est sermo quem sumpsimus. Unde non ambigis auctorem catholicę fidei, dominum tibi in omnibus adfuturum. Nos autem cum plenius quorum hoc improbitate fiat potuerimus agnos||fol. 160vb||cere, necesse est auxiliante domino providere, quatinus nefandum virus dudumque [a] damnatum radicitus possit extingui. Deus te custodiat incolumem [b] dilectissime fili.


Stand: 2008-03-02