Item cuius supra ad episcopos per Apuliam et Calabriam

XXXVI. ITEM CUIUS SUPRA AD EPISCOPOS PER APULIAM ET CALABRIAM.

I.
Quod nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

II.
Quod non oporteat contemptis clericis ecclesiarum de laicis episcopos ordinare.

III.
Quod docendus sit populus non sequendus.
EXPLICIUNT CAPITULA.

I.
QUOD NULLI SACERDOTI LICEAT CANONES IGNORARE.

CAELESTINUS, UNIVERSIS EPISCOPIS PER APULIAM ET CALABRIAM constitutis. Nulli sacerdoti liceat canones ignorare, nec quicquam facere quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna reservabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libito licentia populis permissa frangatur [a]?


II.
QUOD NON OPORTET CONTEMPTIS CLERICIS ECCLESIARUM, DE LAICIS EPISCOPOS ORDINARI.

Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates, episcopos sibi petere velle de laicis. Tantumque fastigium, tam vile credere, ut hoc his qui non deo sed sęculo militaverunt, aestiment nos posse conferre, non solum male de suis clericis in quorum contemptu hoc faciunt iudicantes. Sed de nobis pessime quos credunt hoc posse facere sentientes, quod numquam auderent, si non quorundam inlicitis consentiens sententia coniveret [b]. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc quasi numquam de hac parte scriptum fuerit ignoretur. Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in dominicis castris aetatem, si hi qui profuturi sunt ex laicis requiruntur? ||fol. 160va|| Qui vacantes saeculo, et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu propero in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere? Et in aliud vitae genus, calcata reverentia ecclesiasticę disciplinae transire. Talibus itaque fratres karissimi qui iuris nostri id est canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus, hisque [c] fraternitatem tuam epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat et sinat fieri, unde et illum decipiat, et sibi causas generet quibus reus constitutis decretalibus fiat.


III.
QUOD DOCENDUS SIT POPULUS NON SEQUENDUS.

DOCENDUS EST POPULUS, NON SEQUENDUS. Nosque si nesciunt, eos quid liceat quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit temptare prohibita, sentiat censuram sedis apostolicae minime defuturam. Quae enim sola ammonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas hoc ergo quae propriis rectoribus carent ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus inludat. Data XII kl aug, Florentio et Dionisio consulibus.


Stand: 2008-03-02