Item eiusdem Caelestini papae ad episcopos Galliae

||fol. 159ra||
XXXV. ITEM EIUSDEM CAELESTINI PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE.
INCIPIUNT TITULI.

I.
Quod non debeant sacerdotes aut clerici amicti palliis et praecincti lumbis in ecclesia ministrare.

II.
Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda.

III.
Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium pervenire.

IIII.
Quod unaquęque provintia suo metropolitano debeat esse contenta.

V.
Quod nolentibus clericis vel populis nemo debeat episcopis ordinari.

VI.
Quos ab inlicitis sit ordinationibus abstinendum.

CAELESTINUS, UNIVERSIS EPISCOPIS PER VIENNENSEM ET NARbonensem provintiam constitutis, in domino salutem. Cuperemus quidem de vestrarum ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut congratularemur potius, de provectu quam aliquod admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus. Ad nostram enim laetitiam et benefacta perveniunt, ac meroris aculeis nos quae fuerint malefacta conpungunt. Nec silere possumus cum ut ab inlicitis revocemus aliquos, officii nostri provocemur instinctu, in speculis a deo costituti [a], ut vigilantię nostrę diligentiam comprobantes, et quae coercenda [b] sunt resecemus, et quę observanda sunt sanciamus. Et quamvis circa longinqua spiritalis cura non deficiat, sed se per omnia qua nomen dei praedicatur extendat. Nec notitiam nostram subterfugiunt, quae in eversionem regularum novellę praesumptionis auctoritate temptantur.


I.
QUOD NON DEBEANT SACERDOTES AUT CLERICI AMICTI PALLIIS ET PRECINCTI LUMBIS IN ECCLESIA MINISTRARE.

DIDICIMUS ENIM QUOSDAM DOMINI sacerdotes superstitioso potius cultu inservire, quam mentis vel fidei puritati. Sed non mirum si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui in ecclesia non creverunt. Sed alio venientes itinere secum haec in ecclesiam quae in alia conversatione habuerunt intulerunt. Amicti pallio et lumbos praecincti credunt se sanctae scripturae fidem non per spiritum sed per litteram completuros. Nam si ad hoc ista praecepta sunt ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quae secuntur, ut lucernae ardentes immanibus [c] una cum baculo ||fol. 159rb|| teneantur? Habent suum ista misterium, et intellegentibus ita clara sunt, ut ea magis qua decet significatione serventur. Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis indicatur. De quo dicitur: Sic opera vestra luceant. Habent tamen istum forsitan cultum morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a ceteris degunt. Unde hic habitus in ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur? Discernendi [d] a plebe vel ceteris sumus, doctrina non veste, conversatione non habitu, mentis puritate non cultu. Nam si studere incipimus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis [e] superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes, ad talia non debemus inducere. Docendi enim sunt potius, quam inludendi. Nec imponendum eorum est oculis, sed mentibus infundenda precepta sunt. Erant quidem multa quae pro disciplina ecclesiastica vel ipsius rei dicere ratione possemus, sed ab his ad alia devocamur [f].


II.
QUOD NULLI SIT ULTIMA POENITENTIA DENEGANDA.

Agnovimus enim poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus fateor tantae impietatis aliquem ut de dei pietate disperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem perdere, quo se velle expediri desiderat liberari. Quid hoc rogo aliud est quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate ne absolvi possit occidere? Cum deus ab subveniendum sit paratissimus et invitans ad poenitentiam, sic promittat: Peccatori inquit, quacumque die conversus fuerit peccata eius non imputabuntur ei. Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut con||fol. 159va||vertatur et vivat. Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore poenitentiam denegaverit. Et desperavit de clementia dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credit [g]. Perdidisset latro in cruce premium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non iuvisset. Cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi deo promittente promeruit. Vera ergo ad deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda non tempore. Propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Cum ergo dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia noverit revelari.


III.
QUOD PER GRADUS ECCLESIASTICOS AD EPISCOPATUS DEBEAT OFFICIUM PERVENIRI [h].

ORDINATOS VERO QUOSDAM fratres karissimi episcopos qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantę dignitatis fastigium fuerint instituti, contra patrum decreta huius usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse didicimus, cum ad episcopatum his gradus [i] quibus frequentissime cautum est debeat perveniri, ut a minoribus initiati officiis ad maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio, ad id quo tendit se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, preceptor esse non potest litterarum [k]. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum ordinem stipendii non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista rogo vilius est? Quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur. Sed iam non satis est laicos ordinare, quos nullus fieri ordo permittit, sed etiam quorum crimina longe lateque per omnes poene sunt nota provintias pontifices ordinantur. Daniel enim nuper missa relatione ex orientalibus ad nos partibus ab omni quod tenuerat virginum ||fol. 159vb|| monasterio, nefariis est obiectionibus accusatus. Multa de multis obiecta flagitia. In quanam [l] lateret terrarum parte quęsitus est, ut si suę innocentiae confideret, contra iuditium postulatum minime declinaret. Missae ad Aralatensem [m] episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum praeceptiones ut ad iuditium destinaretur episcopale. Tantis gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus, sacrarum ut dicitur virginum pollutus incesto, episcopus asseritur ordinatus et ut in nostris libellis scrinii [n] continetur, quorum ad vos quoque exemplaria direximus, in pontificii dignitatem hoc tempore quo ad causam dicendam missis a nobis litteris vocabatur, obrepsit. Sacro nomini, absit iniuria. Facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinator, quam eam optineat ordinatus. Cui comvicto [o] sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinarit, ostendit. His ergo in medium nunc deductis cum plerique vestrum sint qui apostolicae sedis statuta cognoverint, nobiscum tempore aliquanto versati ad disciplinae normam nostris conventa adortationibus omnia fraternitas vestra revocare festinet.


IIII.
QUOD UNAQUAEQUE PROVINTIA SUO METROPOLITANO DEBEAT ESSE CONTENTA.

Primum iut [p] iuxta decreta canonum unaquaeque provintia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris [q] nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuria, sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provintia nihil presumat. Nec emeritis in suis ecclesiis, peregrini et extranei et qui ante ignorati sunt ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium merentur testimonio, preponantur, ne novum quod ante coepiscopi non fuit institutum videatur esse collegium.


V.

||fol. 160ra||

QUOD NOLENTIBUS CLERICIS VEL POPULIS NEMO DEBEAT EPISCOPUS ORDINARI.

Nullus invitis detur episcopus. Cleri plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur ecclesia, se de civitatis ipsius clero cui est episcopus ordinandus, nullus dignus quod evenire non credimus potuerit repperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito preferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint pregravari. Et [r] quos sibi ingeri ex transverso agnoverint, non timeant refutare. Qui si non debitum premium, vel liberum de eo qui eos recturus est debent habere iuditium.


VI.
QUOD AB INLICITIS SIT ORDINATIONIBUS ABSTINENDUM.

ABSTINEATUR ETIAM AB INLICITIS ORDINATIONIBUS. NULLUS ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit viduę maritus aut fuerit ordinetur, sed inreprehensibilis et qualem elegit [s] apostolus fiat. Per Moysen dominus precepit: Virginem accipiat sacerdos uxorem, subsequitur et supplet apostolus eodem loquutus spiritu, unius uxoris virum debere episcopum consecrari. Ad hanc ergo eligantur formulam sacerdotes et si quae factae sunt ordinationes inlicitę removeantur. Quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfuge [t] poterint, quamvis latere se ęstiment qui aliter pervenerunt, et ut nulla religionis reverentia obscuritate fuscetur, non sit vana gloriatio palliatis, episcopalem morem qui episcopi sunt sequantur. Daniel ut diximus qui accusationem pontificali honore subterfugere se posse credidit et ad fastigium tantum accusatores suos latendo pervenit, a sanctitatis vestrę ||fol. 160rb|| coetu interim se noverit segregatum, qui se nostro iuditio debet obicere, si conscientiae suae novit confidentiam obtinere. Masiliensis vero ecclesie sacerdotem qui dicitur quod dictu nefas est in necem fratris taliter gratulatus, ut huic qui eius sanguine cruentatus advenerat, portionem cum eodem habiturus occurreret, ex vestro [u] eum audiendum collegio delegamus. Datum VII kl aug, Felice [v] et Tauro, consulibus.


Stand: 2008-03-02