Item epistola Bonifacii papae ad episcopos Galliae

XXXII. ITEM EPISTOLA BONIFACII PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE, DE MAXIMO EPISCOPO DIVERSIS CRIMINIBUS ACCUSATO.

BONIFATIUS EPISCOPUS, PATROCLO, REMIGIO, Maximo, Ilario, Severo, Valerio, Iuliano, Castorio, Leontio, Constantino, Iohanni, Montano, Marino, Mauritio, et ceteris episcopis per Gallias, et septem provintias constitutis.

Valentinae nos clerici civitatis adierunt, proponentes per libellum crimina quae Maximum teste tota provintia asserunt commisisse, delegata totiens cognitione illum constituta semper subterfugisse iuditia, nec confessum conscientia festinasse ut si esset innocens, examinatis omnibus purgaretur. Quae totiens decreta, ex nostrarum quoque cartarum instructione cognovimus. Qui e contrario probavit de se illa quae dicta sunt, qui ad ea confutanda cum essent innumera a decessoribus meis provintialis est delegata cognitio. Conventus etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse. Et nullus dubitat quod ita iuditium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quęrit. Sed astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis, numquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere iuditium dilationibus putat. Veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi totiens latuisse, totiens subterfugisse, quem sui actus et commissa quocumque fugerit ea quę obiciuntur illi si vera sunt crimina persecuntur. Debueram quidem iam nunc dignam pro eius accusatis in nostro iuditio actibus qui cognitionem et decretum iuditium saepe declinando credidit inludendum, ferre sententiam. Hanc ne aliquis preco quam forsitan iudicaret, et sibi qui absens est licet sit quaesitus a nobis reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data differri. Cum hoc etiam eius accusatores asserunt, de cuius intentionibus et moribus sit securum Maximum tanto magis dampnanda committere, quanto tardius se constituto iuditio praesentarit. Quem Manicheorum ||fol. 156rb|| involutum caligine arguunt turpi secta olim ita, ne eum posset abluere animum sordidasse, improbationem obiectę rei gesta sinodalia proferentes, et commissis involutum undique flagitiis nullum eum sanitatis habuisse respectum, quem furore suo et insana temeritate ad sęcularium quoque iuditium tribunal [a] subditum questioni, quod in vili quoque persona turpissimum est obicerent pervenisse, et homicidii dampnatum asserunt gestis prolatis in medium. Et hunc talem post tanta taliaque commissa, episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, in propriae civitatis infamiam nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicandę sibi velle polluere. Ideoque fratres karissimi quia audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus [b] forsitan ab accusantibus se clericis possit digna tandem aliquando presentatus episcopali iuditio pronuntiationis congrue feriri sententiam. Quamquam illi cum haec edocta fuerint, quae potest huius nominis esse iactura, qui pudorem numquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse? Dilationem tamen dedimus, et decrevimus vestram debere intra provintiam esse iuditium, et congregari sinodum ante diem kalendarum novembrium, ut si adesse voluerit praesens si confidit ad obiecta respondeat, si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et totiens delegato iuditio purgandi se occansione [c] non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata totiens constet absentia. Nos autem per omnes provintias litteras dirigemus ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provintiam venire cogatur, et illic se constituto praesentare iuditio. Quicquid autem vestra caritas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra ut condecet necesse est auctoritate firmetur. Data sub die iđ iunias Monaxio, v c cons.


Stand: 2008-03-02