Rescriptum Honorii augusti ad Bonifatium papam

XXXI. RESCRIPTUM HONORII AUGUSTI AD BONIFATIUM PAPAM, IN QUO STATUIT UT SI DENUO ROMAE EPISCOPI ORDINATI FUERINT DUO, AMBO DE CIVITATE PELLANTUR.

VICTOR HONORIUS INCLITUS triumphator semper augustus, sancto ac venerabili Bonifacio papę urbis Romę. Scripta beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum [a] incommodum optatę redditam didicimus sanitati. Et ideo reverentibus venerabilibus viris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus ut cotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati [b] nostrae satis placuisse cognosce quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est, quae ne aliqua ratione possit evenire, satis clementia nostrę credidit esse provisum. Denique praedicante beatitudine tua id ad cunctorum clericorum noticiam volumus pervenire, ut si quid forte religioni tuę quod non optamus humana sorte contigerit. Sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex eis futurum penitus [c] sacerdotem. Sed illum solum in sede apostolica permansurum [d], quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum iuditium [e] et universitatis consensus elegerit. Unde id observandum est ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis [f] nostrę ammonitione custodiant, nec aliquid seditiosis ||fol. 156ra|| conspirationibus temptare conentur, cum certum sit nulli partium sua studia profutura.


Stand: 2008-03-02