Item epistola eiusdem Bonifatii papae ad Hilarium Narbonensem episcopum

XXXIII. ITEM EPISTOLA EIUSDEM BONIFATII PAPAE AD HILARIUM NARBONENSEM EPISCOPUM, UT UNAQUAEQUE PROVINTIA NEMO CONTEMPTO METROPOLITANO EPISCOPUS ORDINETUR.
||fol. 156va||

Bonifatius episcopus urbis Romę, Hilario episcopo Narboniensi [a] salutem. Difficilem quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes domini pulsat intentio, maxime cum eos locuntur quippiam contra patrum statuta temptasse, sed frequenter hoc asserit sicut nunc multitudo causantum [b]. Ecce enim ut caritas tua recognoscit ex subditis Lutubensis ecclesię cleri ordo vel plebis, praeces suas vel lacrimas ad nos quantum datur intellegi magno cum dolore miserunt, dicentes coepiscopum nostrum Patroclum sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi, nescio quem in aliena provintia pretermisso metropolitano contra patrum regulas ordinasse. Quod nequaquam possumus ferre patienter, quia convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita sinodi constitutio Nicenę quae ita precipit ut eadem proprie verba ponamus. Per unamquamque provintiam metropolitanos ius singulos habere debere. Nec cuiquam duas esse posse subiectas. Quod illi quia aliter credendum non est, servandum sancto spiritu suggerente sibimet censuerunt. Unde frater karissime si ita res sunt et ecclesiam supradictam provintię tuę limes includit, nostra auctoritate communias. Quod quidem facere sponte deberes desideriis supplicantum, et voluntate respecta, ad eundem locum, in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani iure munitus, et praeceptionibus nostris fretus accede, intellegens arbitrio tuo secundum regulas patrum quaecumque facienda sunt a nobis esse concessa, ita ut peractis omnibus, apostolicę sedi quicquid statueris te referente clarescat, cui totius provintiae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos, audax temerator excedat, nec aliquid in illorum contumeliam [c] partibus suis quae sibi non videntur concessa defendat, cesset huiusmodi pressa nostra auctoritate presumptio, eorum qui ultra digitum suę limitem dignitatis extendunt. Quod idcirco dicimus ||fol. 156vb|| ut advertat [d] caritas tua adeo nos canonum precepta servare, ut ista constitutio quoque nostra definiat. Quatenus metropolitani sui unaquęque provintia in omnibus rebus semper ordinationem expectet. Data V IDUS FEBRUARII DD NN Honorio XII, et Theodosio X, cons.


Stand: 2008-03-02