Item eiusdem Innocentii papae ad Rufum et Eusebium ceterosque episcopos

XXVI. ITEM EIUSDEM INNOCENTII PAPAE AD RUFUM ET EUSEBIUM CETEROSQUE EPISCOPOS.

I.
Ut si sacerdos vel quilibet ex clero viduam uxorem duxerit vel eiectam, suum perdat officium.

fehlt
Ut si quis caticuminus habuerit uxorem, et defuncta ea ||fol. 152rb|| post baptismum acceperit alteram clericus esse non possit.

III.
Quod non admittantur clerici ab hereticis ordinari.

IIII.
Quod in ordinationibus crimina vel vitia non bene credantur auferri.

V.
Quod hi qui a Bonoso heretico [a] ordinati sunt propterea sint recepti ne scandalum remaneret ecclesiae.

VI.
Quod in ecclesia peccatum polpuli [b] multum soleat remanere.

VII.
Quod subreptum fuerit apostolicę sedi et suam in melius sententiam commutarit quando dampnationem Fotini rescidit.
EXPLICIUNT CAPITULA.

INNOCENTIUS, RUFO ET EUSEBIO ET CETERIS EPISCOPIS MACEDONIBUS ET DIACONIS in domino salutem. Magna me gratulatio habuit, cum post discrimina totius ut ita dixerim mundi, Vitalis archidiaconus vestrarum portitor litterarum, ex illis partisbus [c] ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, ilico ut oportebat percontati de vestro statu sumus. Verum ubi repperimus vos ex sententia degere, deo nostro uberes gratias retulimus quod vos famulos suos suisque altaribus servientes, et in adversis tuetur et in prosperis gurbernare [d] dignatur. Qui cum tradidisset epistolas, eas precepi ilico recenseri [e][f] In quibus multa posita esse pervidi, quae stuporem mentibus nostris indicerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant. Quae cum sępius repeti fecissem, adverti sedi apostolicę ad quam relatio quasi ad caput ecclesiarum missa currebat fieri iniuriam, cuius adhuc in ambiguum sententia duceretur. Und [g] de quibus iamdudum scripsisse me memini, nunc iterare formam, augmentis evidentioribus gemina percontactio compellit.


I.
UT SI SACERDOS VEL QUILIBET EX CLERO VIDUAM UXOREM DUXERIT VEL ABIECTAM SUUM PERDAT OFFICIUM.

EOS QUI VIDUAS ACCEPISSE SUGGERUNTUR uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam ad infulas summi sacerdotii pervenisse, quod contra legis esse praecepta nullus ignorat. Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat, ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum. Addidit: Non viduam, neque ||fol. 152va|| eiectam. Contra quod praeceptum divina auctoritate subnixum, nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra. Quae ut ipsi fatemini ex ignorantia, ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et ratione integra constitutum est. Nos autem omnesque per orientem occidentemque ecclesias, noverit vestra dilectio haec poenitus non admittere, nec ad ultimum ecclesiastici ordinis tales assumere. Et si reperti fuerint, submovere.


II.
UT SI QUIS CATICUMINUS HABUERIT UXOREM ET DEFUNCTA EA IAM POST BAPTISMUM ACCEPERIT ALTERAM CLERICUS ESSE NON POSSIT.

DEINDE PONITUR NON DICI OPORTERE DIgamum eum qui caticuminus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus eamque primam videri quae novi homini copulata sit. Quia illud coniugium per baptismi sacramentum, cum ceteris criminibus sit ablutum. Quod cum de una utique dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine uxor erit eius quae post baptismum quarta est. Sic interpetrantibus [h] prima virginis aeque nomen accipiat, quę quarto ducta est loco. Quis oro istud non videat contra apostoli esse praeceptum, qui ait: Unius uxoris virum oportet fieri sacerdotem? Sed obicitur quod in baptismo quicquid in vetere homine gestum est, sit lotum. Dicite mihi cum pace vestra loquor. Crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum domini praecepta ac dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen? Si crimen est ergo prefata venia dixerim, erit auctor in culpa, qui ut crimina committerentur in paradiso cum ipse eos iungeret benedixit. Si vero non est crimen, quia quod deus iunxit nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: Etenim a deo preparatur viro uxor quomodo creditur inter crimina esse dimissum quod deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortio, quia ex ea suscipiuntur, quae ante baptismum fuit uxor? Eruntque appellandi vel naturales vel spurii quia non est legitimum matrimonium, nisi illud ut vobis ||fol. 152vb|| videtur, quod baptismum assumitur. Ipse dominus cum interrogaretur a Iudeis si liceret dimittere uxorem atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo deus iuncxit, homo non separet [i]. Ac ne de his loquutus esse credatur, quę post baptismum sortiuntur, meminerint hoc, et a Iudęis interrogatum, et a Iudeis esse responsum. Quaero et sollicitus quęro si una eademque sit uxor eius qui ante caticuminus postea sit fidelis, filiosque ex ea cum esset caticuminus susceperit, ac postea alios cum fidelis, utrum sint [k] fratres appellandi an non. Habeant postea defuncto patre erciscundę hereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritalis creditur abstulisse? Quod cum ita sentire atque iudicare absurdum est, quae ratio est hoc malum defendi et vacua magis opinione iactari, quam aliqua auctoritate roborari? Cum non possit inter peccata deputari quod lex pręcepit et deus iuncxit et lex iungit. Numquid si quis caticuminus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, elemosinas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quęro si hęc cum fuerit factus fidelis amittit, quia per baptismum totum quod vetus homo gesserat putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque elemosinis revelatione Petrumque ipsum vidisse, numquid per baptismum haec illi ablata sunt propter quę ei baptismum videtur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite non modicum [l] erratur. Quia quicquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legalia custoditum, non potest facientibus deperire. Nuptiarum ergo copula quia dei mandato perficitur, non potest dici peccatum. Et si peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet. Eritque integrum aestimare aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato quia ex dei sit voluntate complexum.


III.
QUOD NON ADMITTANTUR CLERICI AB HERETICIS ORDINATI.

Ventum est ad tertiam questionem quę pro sui difficultate longiorem exigit disputationem, cum nos dicamus ab hereticis ordinatos, vulneratum per illam manus impositionem habere caput. Ubi vulnus infixus est, medicina est adhibenda, ||fol. 153ra|| qua possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi poenitentię remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam si ut legitur quod tetigerit inmundus immundum erit, quomodo ei tribuetur quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed e contra asseritur: Eum qui honorem amisit, honorem dare non posse. Nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat quod ille posset accipere. Adquiescimus et verum est certe: Qui quod non habuit dare non potuit. Dampnationem utique quam habuit, per pravam manus impositionem dedit. Et qui particeps factus est damnato, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum. Et dicitur vera ac iusta legitimi sacerdotis benedictio, auferre omne vitium quod a vitioso fuerat iniectum.


IIII.
QUOD IN ORDINATIONIBUS CRIMINA VEL VITIA NON BENE CREDANDUR [m] AUFERRI.

Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei. Quia per benedittionem [n] ordinationis crimina vel vitia putantur auferri, nullus sit poenitentię locus quoniam potest prestare ordinatio quod longa satisfactio prestare consuevit. Sed nostrę lex est ecclesię venientibus ab hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare.


V.
QUOD HI QUI A BONOSO HERETICO ORDINATI SUNT PROPTEREA SINT RECEPTI, NE SCANDALUM PERMANERET ECCLESIAE.

At vero hi qui a catholica fide ad heresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per penitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam [o] non agunt, verum etiam honore cumulantur. Sed Anisii fratris quondam nostri aliorumque sacerdotum summa deliberatio hęc fuit, ut quos Bonosus ordinaverat nec cum eodem remanerent ac fieret non mediocre scandalum ordinati reciperentur. Vicimus ut opinor ambigua. Iam ergo quod pro remedio [p] ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse. Ac fuisse regulas veteres ||fol. 153rb|| quas ab apostolis aut ab apostolicis traditas ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat iis qui eam audire consuerint. Sed necessitas temporis id fieri magnopere [q] postulabat. Ergo quod necessitas pro remedio repperit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat. Quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio quam ad praesens fieri tempus impellit. Sed canones apud Niceam constituti, de Novationis [r] fieri permiserunt. Prius ille canon a patribus institutis ponendus est, ut possimus advertere vel quid vel qualiter ab eisdem sensum sit vel praeceptum. De his inquit qui nominant seipsos catharos, id est mundos et aliquando veniunt ad catholicam ecclesiam, placuit sanctę et magnę sinodo ut accepta manus impositione sic maneant in clero. Possumus vero dicere de solis hoc Novatianis esse preceptum, nec ad aliarum heresium clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita deffinirent, addidissent a Novatianis, aliisque hereticis revertentes debere in suum ordinem recipi. Quod si ita esset etiam illud maxime quod de Paulianistis dictum est poterit confirmare, a quibus venientes etiam baptizari praecipiuntur. Numquidnam cum de Paulianistis iubent omnes qui ab hereticis revertuntur erunt hoc exemplo baptizandi? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse preceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Iohannes sola manus impositione consummant. Illos vero quos apostolus Paulus Iohannis baptismate baptizatos reppererat interrogavitque an spiritum sanctum accepissent, fatentibusque se illud nequidem nomen audisse, iussit eos baptizari. Videtis ergo rite baptizatos illo dono iterari non posse, et aliter sola aqua lotos baptizari in nomine patris et filii et spiritus sancti, necessarium pervideri? Ita et de Novatianis tantum iussum esse, lucida manifestatione perlegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus heresibus ratio manifesta declarat, quia Paulianistę, in nomine patris et filii et spiritus sancti, minime baptizant. Nec apud istos de unitate potestatis divinę, hoc est patris et filii et spiritus sancti, quęstio aliquando commota est, et ideo omnibus [s] segregatis hęc sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in patris et filii et spiritus sancti sacramento peccarent. ||fol. 153va|| Si qui vero de catholica ad heresim transiens, aut fidelis ab apostasia revertens et resipiscens redire voluerit, numquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cuius commissum nonnisi per longam poenitentiam poterit aboleri? Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittantur? Unde constat qui de catholica ad Bonosum [t] transeunt dampnatum, atque se passi sunt vel cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticę suscipere dignitatem, qui commune omnium ecclesiarum iuditium deserentes, suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt. Sed multos constat vim passos atque invitos attractos repugnantesque ab eodem ordinatos. Dicat mihi volo quisque hoc credit, si non post ordinationem Bonosi interfuit cum conficeret sacramenta, si communicationi eius participatus non est, si statim discedens de eius pessimo conciliabulo ad ecclesiam rediit, iste talis potest habere colorem aliquem excusationis. Ceterum qui post annum aut mensem ad ecclesiam redierunt, intellegimus eos quia in catholicam noverant se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum perrexisse qui passim et sine ulla discussione ordinationes inlicitas faciebat, credentes se posse per istam institutionem locum in ecclesia catholica repperire, de quo antea desperarant. Nunc illud quod superest interrogo, qui post mensem aut eo amplius rediit [u] cum se presbiterum a Bonoso confideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis tribuit, si non missas secundum consuetudinem complevit, quid de his censeatis, queso promatis apertius. Ad summam certe qui nihil a Bonoso acceperunt, rei sunt usurpatę dignitatis, qui conficiendorum sacramentorum sibi vindicaverunt auctoritatem atque ad se putaverunt esse quod de eis nulla fuerat regulari ratione concessum.


VI.
QUOD IN ECCLESIA PECCATUM POPULI INULTUM SOLEAT PRETERIRI.

Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace iam ecclesias constitutas non praesumere. Sed ut sępe accidit quotiens a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico dei iuditio, ||fol. 153vb|| et de reliquo maxima sollicitudine precavendum.


VII.
QUOD SUBREPTUM FUERIT APOSTOLICĘ SEDI, ET SUAM IN MELIUS SENTENTIAM COMMUTARIT QUANDO DAMNATIONEM FOTINI RESCIDIT.

Veniam nunc ad maximum quasi ad quoddam thema Fotinum et quod mihi anxium est ac difficillimum, maiorum revolvam sententias. Fuerat de illo quoquo pacto ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum. Verum quoniam id per rumorem falsum ut asseritis subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hanc in tantum vobis annitentibus post condempnationem more apostoli subrogamus, tantisque vestris assertionibus vobisque bonis tam caris non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione fratres karissimi et sententia ac postulatione episcopum Photinum habetote. Licitum est ita constituere ut depraecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore vel testimonio [v] vestro conpotem votis suscipite atque Eustatium a me sępissime comprobatum, nolite expectare ut diaconii gratia spolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio, contra caput etiam si faciendum est non libenter admitto. Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo, cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Chorinthios [w] apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Nam fateor haec me primum res bene habet erga Eustachium diaconum, quod nec contra fidem quicquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem crimen aliquod commississe, vel iactatum umquam vel fictum recognoverim. Et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatus diabolo in perpetuo mancipandus. Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia non dico qualia, diversa sensisse. Et cum hinc res calamitatesque ipsę emendatę sint, adhuc Dizoniani et Siriaci subdiaconorum non potuisse apud vos emendationem reviviscere. Compescite quęso ab illo predictisque quorumcumque videtis animos ac non iustas aemulationes, ut ipse apud nos ||fol. 154ra|| integer apud vos cum suis reparatus mereatur pacem non fictam pervidens caritatem. Omnibus igitur vobis ac sigillatim [x] occurrat caritas et vinculis quę nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum conexa lętetur in domino.


Stand: 2008-03-02