Item Innocentii papae ad Laurentium Siniensem episcopum

XXV. ITEM INNOCENTII PAPAE AD LAURENTIUM SINIENSEM EPISCOPUM.

I.
De bonosiacis quod Iudeis sint comparandi.

II.
De suscipiendis clericis quos Bonosus antequam damnaretur ordinasse cognoscitur.

fehlt
fehlt

INNOCENCIUS, LAURENTIO EPISCOPO SINIENSI. DIU MIrati sumus dilectionis tuę litteris lectis hereticos Photini vena [a] sectantes, in territorio dilectionis tuę non solum esse, sed et publice sibi conventicula in aliquorum possessionibus praeparare. Cum de toto pene orbe nusquam tam multi quam apud vos delegerint habitare. Quorum doctrinę nefarie, auctor Marcus dudum de urbe pulsus, temeritatis tante est ductus audatia, ut primum sibi inter eos vindicet locum. Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicum ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt trahant, actum est adversum eos a defensoribus ecclesię nostrae, quod eos possint expellere. Ut qui Christum deum et patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Iudeis qui eius deitatem negaverint et nunc usque negant, participium habeant dampnationis. Tuum est frater karissime quę precepta sunt non segnius, ne plebem tibi creditam dissimulatione disperdas et incipias deo de perditis reddere rationem.


II.
DE SUSCIPIENDIS CLERICIS QUOS BONOSUS ANTEQUAM DAMNARETUR ORDINASSE COGNOSCITUR.

||fol. 152ra||

Innocentius Martiano episcopo Naisitano: Superiori tempore si tamen recte recordor memini me tam, ad dilectionem tuam quam ad fratres et coepiscopos nostros Rufum et ceteros huiusmodi litteras de clericis Naissensibus transmisisse [b]. His videlicet qui se ante dampnationem Bonosi asserebant ab eodem tam presbiteros quam diaconos ordinatos. [c] Ut si relicto atque dampnato eius errore vellent ecclesię copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandę salutis in eodem errore reciperent. Verum nunc [d] in Ravennati urbe mihi constituto propter Romani populi necessitates [e] creberrimas, Germanium qui se asserit esse presbiterum atque Lupentium qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta prece fusa dolores proprios exprimere gestiverunt. Asserentes se quidem ecclesias dilectionis tuę quidem constitutas parrochias retinere, sed tuam communionem non potuisse mereri. Ea videlicet ratione, quia Rustitius quidam nomine iterata ordinatione presbiterum [f] suscepisset. Et non levi impedimento fit, dum aut illi dolent huiusmodi hominem in ecclesia retineri, aut ille si peccare debere in alios arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum, et quamvis de eadem re plenius litterę meae contineant quas superius memoravi, tamen etiam nunc admonendam duximus fraternitatem tuam, ut si vere constat aliquos ante dampnationem Bonosi ab eodem ordinatos postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse censemus. Maxime cum [g] memorati asserant se in tantum anteriori tempore ordinatos, ut sanctę recordationis virum Cornelium episcopum Sirmensis urbis necnon et fratrem nostrum Nicetam aliosque nonnullos fuisse praesentes, cum honoribus quos se habere commemorant augerentur. Unde frater karissime si eorum assertio fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quos tamdiu ecclesias sibi creditas passus es retinere.


Stand: 2008-03-02