Item Innocentii papae ad Atticum Beroę episcopum

XXIIII. ITEM INNOCENTII PAPAE AD ATTICUM BEROĘ EPISCOPUM DE SANCTO IOHANNE CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO.
||fol. 151vb||

Adgaudere litteris fraternitatem de receptis Paulini vel Evagrii episcoporum clericis populisque et de restitutis Helpidio atque Pappo coepiscopis percensuimus et vel sero recepte pacis gratiam te fovere postposita omni contentione pervidimus. Unde has ad prestantissimum fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuę transmisimus unanimitati, videlicet ut si omnes inimititię omnis aemulatio tam de nomine sancti Iohannis mirandi episcopi, quam de omnibus eiusdem communionis participibus a tua animositate discessit, has nostrę societatis [a] recipias litteras frater karissime. Modo ut omnia quae his actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio ut communicantem convenit fatearis. Ut enim haec nobis unanimitatis caritatisque causa venerabilis est, sic inhęret sollicita ne quid obliquum ac [b] subsicivum [c] in quoquam residere cognoscatur.


Stand: 2008-03-02