Item Innocentii papae ad eundem

XXIII. [a] ITEM INNOCENTII PAPAE AD EUNDEM.

I.
Quod prima sedis [b] beati Petri apud Antiochiam esse memoretur.

II.
Quod non oporteat secundum constituta imperatorum duos esse metropolitanos episcopos.

III.
Quod arrianorum clerici non sint recipiendi in suis officiis quamvis eorum baptismum quod catholicum constat confirmet ecclesia.
EXPLICIUNT CAPITULA.

fehlt
fehlt

INNOCENTIUS, ALEXANDRO EPISCOPO. ET HONUS ET HOnor nobis a tua fraternitate impositus, necessarii tractatus causas induxit quo litteris vel commonitorio vestro ut dat sancti spiritus gratia respondere possimus. Revolventes itaque auctoritatem Nicenę sinodi quę unam omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiocena [c] ecclesia cunctis fidelibus ne dixerim sacerdotibus esse necessarium custodire, qua super diocesim suam praedictam ecclesiam, non super aliquam provintiam recognoscimus constitutam. Unde advertimus non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur. Ubi et nomen accepit religio christana, et quae conventum apostolorum apud se fieri celeberrimum [d] meruit, quaeque urbis Romę sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet. Itaque arbitramur frater karissime ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et ceteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari. Vicinos autem si ęstimas, ad manus inpositionem tuę gratię statuas pervenire. Quorum enim te maxima expectat cura, praecipue tuum debent mereri iudicium.


II.
QUOD NON OPORTEAT SECUNDUM CONSTITUTA IMPERATORUM DUOS ESSE METROPOLITANOS EPISCOPOS. ||fol. 151va||

NAM QUOD SCISCITARIS UTRUM DIVISIS imperali [e] iuditio provintiis [f] ut duę metropoles fiant, si duo metropolitani episcopi debent nominari? Non vere visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum dei ecclesiam commutari, honoresque aut divisiones perpeti quas pro suis causis faciendis duxerit imperator. Ergo secundum pristinum provintiarum morem, metropolitanos episcopos convenit numerari. Ciprios sane asseris olim Arrianę [g] impietatis potentia fatigatos, non tenuisse Nicenos canones in ordinandis sibi episcopis. Et usque adhuc habere praesumptum ut suo arbitratu ordinent, neminem consulentes. Quocirca persuademus eos ut curent iuxta canonum fidem catholicam sapere, atque unum cum ceteris sentire provintiis, ut appareat spiritus sancti gratia ipsosque ut omnes ecclesias gubernari.


III.
QUOD ARRIANORUM CLERICI NON SINT SUSCIPIENDI IN SUIS OFFICIIS, QUAMVIS EORUM BAPTISMUM QUOD CATHOLICUM CONSTAT CONFIRMET ECCLESIA.

ARRIANOS PRETEREA CETEROSQUE EIUSMODI PESTES quia eorum laicos conversos ad dominum sub imagine poenitentię ac sancti [h] spiritus sanctificatione per manus impositionem suscepimus, non videtur clericos eorum cum sacerdotii aut ministerii cuiuspiam suscipi debere dignitate. Quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus, quod utique in nomine patris et filii et spiritus sancti perficitur, nec sanctum spiritum eos habere ex illo baptismate illisque misteriis arbitramur. Quoniam cum a [i] catholica fide eorum auctores discederent, perfectionem spiritus quam acceperant amiserunt. Nec dare eius plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis [k] suę perfidiam, potius quam per fidem dixerim perdiderunt. Quomodo fieri potest ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos ut dixi ad sancti spiritus percipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipiamus? Gravitas itaque tua haec ad notitiam coepiscoporum vel per sinodum si potest vel per harum recitationem faciat pervenire, ut ea quę ipse tam necessario percontatus es, et nos tam elimate respondimus, communi omnium consensu studioque servetur.


Stand: 2008-03-02