Item Innocentii papae ad Alexandrum Antiocenum episcopum

XXIII. ITEM INNOCENTII PAPAE AD [a] ALEXANDRUM ANTIOCENUM EPISCOPUM DE PACE.

Apostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit, tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicentes deo maximas laudes maiores nos debere fateamur. Plusque a deo iocundati sumus quod discussis omnibus lateribus actionum, tuę fraternitatis ita totum pietate [b] ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus dominum laudaremus. Successumque ipsum ideo prestitum tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens eam requisitam inveneris, et repertam summa caritate servaveris. Cum erga [c] omnes tum praecipue circa illos qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine habeo summam votorum meorum, quod antiqui nevi purgatio tuis temporibus tuisque meritis prorogatur. Quorum etiam illos eiusdem nominis qui in Italia meritum clericatus acceperant, censui bono quietis gratiam retinere susceptam. Et quia noster conpresbiter Cassianus gratum duxit tuę fore dignationi si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censeantur, statui propter bonivolentiam [d] tuam promissaque memorati, ut inter ceteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt adnumerentur frater karissime libenter. Preterea de episcopis Helpidio atque Pappo cognovi questione suas ecclesias recuperaverint et multum in gestis [e] ut subiecta testantur sollicitus inquisivi utrum omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere deo digni sacerdotis Iohannis. Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens domino communionem ecclesiae [f] vestrę ita recepi [g] ut prae me feram apostolicę sedis condiscipulos primos, dedisse ceteris viam pacis. In qua firmos vos nosque domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ||fol. 151rb|| ut nullo de cetero titillamento vel levi cuiusquam contentionis pudore pulsetur. Scripta autem Attici episcopi quoniam cum vestris sunt porrecta suscepimus, ne per vestram iniuriam ille qui olim a nobis suspensus fuerat repudiaretur. Et tamen satis habundeque in actis statuimus sicut dignanter relegere procurabis, quid in eius persona debeat custodiri. Ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, prestetur seni favore vestro nostroque iuditio communionis ac litterarum a nobis gratia prorogata. Suscripserunt XX episcopi Italię.


Stand: 2008-03-02