Item Innocentii papae ad Maximianum episcopum

XXII. ITEM INNOCENTII PAPAE AD MAXIMIANUM EPISCOPUM, DE ATTICO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO.

Innocentius, Maximiano episcopo. Miramur prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanę urbis a nobis, et prosecutione propria, et dato libello qui subter annexus est postulare. A quo nec missas ullas saltem epistolas ad nos, vel ad nostram sinodum utique protulisti. Idque non petenti tribuendum aestimes, quod videas depraecantibus discussa ratione concessum. Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas quibus id acciderat iam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impleas. Quod neque apud vos neque apud nos ut predixi Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum. Quemadmodum Antiocenę ecclesię frater et coepiscopus noster Alexander digna legatione et prosecutus est et probavit. Quibus omnibus utique interesse dignatus, cognovisti quemadmodum sigillatim omnia scriptorum nostrorum anteriorum, hęc de causa beatissimi Iohannis quondam episcopi nostri discusserim. Utque illi in omnibus satis evidenter monstraverint, universa quae apud Antiochiam fieri debuerint fuisse completa. Quorum amplexati pacem utique fidem fecimus, et magno tramite omnibus eandem quam prestolaris ostendimus. Si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi si pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, ||fol. 151ra|| communionemque ut isti legatione sollempniter destinata sibi rogaverint rediberi. Expectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus quas diversis temporibus prediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti et probanti se eandem mereri reddamus frater karissime. Nam de omnibus plenissimas ad sanctam fratrum nostrorum sinodum litteras percepisti.


Stand: 2008-03-02