Item Innocentii papae ad eundem Aurelium Cartaginensem episcopum

XVII. ITEM INNOCENTII PAPAE AD EUNDEM AURELIUM CARTAGINENSEM EPISCOPUM DE PASCHA.

INNOCENTIUS, AURELIO. CARITATIS VESTRĘ nullo intervallo dirimitur, etiam si carta nullos ferat. Vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas. Cur ergo indignum est unitate [a] ecclesię custodiri? Idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus frater karissime. Has ergo litteras de ratione paschali, alterius dico futuri anni praescripsi. Nam cum ante diem undecimum kalendarum aprilium plene [b] luna XVI colligatur, nam quippiam minus est, itemque cum ante diem quarto kalendarum earundem veniat XX aestimavi XI kalendarum memoratorum die, festa paschalia celebranda. Quoniam in vicesima tertia luna nullum pascha umquam ante hoc pascha factum esse cognoscimus. ||fol. 150rb|| Sententię meę exposui atque edixi tenorem. Iam prudentię erit tuę consors mihi frater, cum unanimis consacerdotibus nostris, hanc ipsam rem in sinodo religiosissima retractare. Ut si nihil dispositioni nostrę insultat, nobis plenissime aperte rescribas, quod liberatam paschalem diem iam literis [c] ante ut moris est reservandam suo tempore prescribamus. Conpresbiterum autem Arcidamum quamvis noverim quod libentissimo amore suscipias, tamen ex abundantibus postulo, ut eum inter vos habere digneris.


Stand: 2008-03-02