Item Innocentii papae ad Aurelium Cartaginensem et Augustinum Yponensem episcopos

XVI. ITEM INNOCENTII PAPAE AD AURELIUM CARTAGINENSEM ET AUGUSTINUM YPONENSEM EPISCOPOS SCRIPTA SALUTARIA PLENA CARITATE.

Innocentius, Aurelio et Augustino episcopis. Acceptissimi mihi germani compresbiteri, illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per caros enim salutare carissimos, naturale quodammodo nobis videtur et consequens. Gaudere igitur in domino vestram germanitatem amantissimi cupimus, et pro nobis paria ad deum vota rependere praecamur. Quia ut bene nostis communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis.


Stand: 2008-03-02