Item Innocentii papae ad eundem Aurelium Cartaginensem episcopum

XVIII. ITEM INNOCENTII PAPAE AD EUNDEM AURELIAM [a] CARTAGINENSEM EPISCOPUM, UT NULLUS CONTRA ORDINATIONEM CANONUM EFFICIATUR EPISCOPUS.

DILECTISSIMO FRATRI AURELIO, INNOCENTIUS. QUA indignitate qua molestia maletractetur ecclesia precipuequę episcopus relegam vel audiam, et tua fraternitas bene novit, et ego tam idonea tanto dolori verba invenire non possum, dum facile imponuntur manus, dum neglegenter summus sacerdos adlegitur. Ecce facta est querela publica, quę fecit semper ut communis omnibus tremenda sit reverentia. Sic clerici ecclesiasticorum dogmatum nutriti vel honorati intra altaria Christi respuuntur. Sic praetereunter promoventur quasi nefas sit ad primatum per ordinem pervenire. Nam cum involuti mundanis, nexibus actibus vel moribus abrupte asciscuntur, ad tanti collegium sacerdotii, et illi videntur contempni de quibus oportuerat eligi, et isti male [b] intromitti qui praeter ordinem inrumpunt potius quam eliguntur. Quam enim miserum est magistrum eum fieri, qui numquam discipulis fuit? Eum summum fieri sacerdotem qui numquam ullo [c] gradu obsecutus fuerit sacerdoti? Relege praefectorum litteras, et vide quae vel falso vel pro certo sublimium [d] potestatum adnotentur scriptis. Perdidimus profecto nos ipsi nos inquam sanctimoniae reverentiam, qui quasi vilissimum aliquid, summos efficimus sacerdotes. Ut iam incipiat quasi noxium aliquid publicis interlocutionibus condempnari. Frater karissime hęc velim cuncta recitanda per omnes Africanas ecclesias scripta dirigas, et istis connectas quas adiuncximus litteras praefectorum, ut concilium de his quę inique laudantur iuditiumque si quid tale probari poterit fiat, ut preterea mala si doceantur admissa digna severitate coerceantur, et de cetero caveatur ne ecclesię sanctitas per nostram fatigatam neglegentiam ||fol. 150va|| perdat privilegia quę est per viros venerabiles consecuta. Deus te incolumem custodiat. Data III NON IUN Iulio IIII, et Palladio vv cc.


Stand: 2008-03-02