Item Innocentii papae ad Probum

XV. ITEM INNOCENTII PAPAE AD PROBUM, SI CUIUS UXOR FUERIT ABDUCTA IN CAPTIVITATEM ET ALTERAM MARITUS ACCEPERIT, REVERTENTE PRIMA SECUNDA, [a] MULIER DEBET EXCLUDI.
||fol. 150ra||

INNOCENTIUS PROBO. CONTURBATIO PROCELLAE barbaricę falcultati [b] legis intulit casum. Nam beatie [c] constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerit nevum, nisi sancta religionis statuta providerent. Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur, aliud coniugium cum Restituta, Fortunius memoratus inisse cognoscitur. Sed favore domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffitente uxorem se memorati esse perdocuit. Qua de re domine fili merito inlustris, statuimus fide catholica suffragante illud esse coniugium, quod erat primitus gratia divina fundatum. Conventumque secundę mulieris priore superstite nec divortio eiectę, nullo pacto posse esse legitimum.


Stand: 2008-03-02