Eiusdem Leonis ad Martianum augustum

LXVII. EIUSDEM LEONIS AD MARTIANUM AUGUSTUM, UBI DE EIUS GRATULATUR FIDE QUAE IN CALCIDONENSE CONCILIO GESTA EST, ET DE ANATOLIO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO, QUI IN EODEM CONCILIO ALEXANDRINAM ET ANTIOCHENAM ECCLESIAS CONTRA CONSTITUTA PER AMBITUM SIBI VOLUIT SUBIUGARE.

LEO EPISCOPUS, MARTIANO AUGUSTO. MAGNO munere misericordiae dei totius ecclesię catholicae multiplicata sunt, cum sancto et glorioso clementię vestro studio pernitiosissimus error extinctus est. Ut labor noster citius ad desiderandum perveniret effectum quam deo servans principatum et fidem et potestatem iuvisset. Quia etsi in virtute spiritus sancti inter quaslibet dissensiones per sedis apostolicę famulatum evangelii erat defendenda libertas manifestatior tamen apparuit gratia dei quę prestitit mundo, ut in victoria veritatis auctores tantum violatę fidei deperirent, et sua integritas ecclesię redderetur. Bellum igitur quod pacis nostrę inimicus excitaverat adeo feliciter dextera domini pugnante confectum est, ut triumphante Christo omnium sacerdotum esset una victoria, et coruscante lumine veritatis, sole [a] erroris tenebrę cum suis assertoribus pellerentur. Nam sicut in ipsa domini resurrectione credenda ad corroboranda initia fidei multum securitatis accessit, quod quidam apostoli de corporea domini Iesu Christi veritate dubitarunt. Et visu atque contactu fixuram clavorum et vulnera perscrutando ambiguitatem cunctis dum ambigunt abstulerunt. Ita nunc quoque dum aliquorum infidelitas confortatur omnium hęsitantium corda confirmata sunt. Et profecit universis ad inluminationem quod quibusdam intulit cęcitatem. In quo opere digne et iuste exultet vestra clementia, quę fideliter proprie quę prospexit ut natalibus ecclesę, diabolicę insidie non ||fol. 148va|| nocerent, sed ad propitiandum deum efficatiora ubique offerrentur holocausta, quando per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum eadem confessio plebium eadem sacerdotum eadem esset et regum gloriosissime fili et clementissime auguste.

His autem propter quae tanta facta est congregatio sacerdotum, bono et optali [b] fine completas [c], miror et doleo quod pacem universalis ecclesię divinitus reformatam ambitionis rursus spiritus inquietat. Quamvis enim necessarie frater meus Anatholius consuluisse videatur, ut ordinatorum suorum errorem deserens, in assensum catholicę fidei salubri correctione transiret, custodire tamen debuit ut quod nostro beneficio noscitur consecutus, nullius cupiditatis pravitate turbaret. Nos enim vestrę fidei et interventionis habentes intuitum, cum secundum suę consecrationis auctores, eius initia titubarent, benigniores circa ipsum quam iustiores esse voluimus. Quod perturbationes omnes quę operante diabolo fuerant excitatę adhibitis remediis leniremus, que illum modestum magis quam immoderatum facere debuerunt. Qui etiam si precipuis meritis optimoque iuditio legitime fuisset ac sollempniter ordinatus, contra reverentiam tamen canonum paternorum, contra statuta spiritus sancti, contra antiquitatis exempla, nullis posset suffragiis. Apud christianum et vere religiosum vereque ortodoxum principem loquor, multum Anatholius episcopus proprio detrahit merito, si inlicito crescere optat augmento. Habeat sicut optamus Constantinopolitana civitas gloriam suam, et protegente dei dextera diuturno clementię vestrę fruatur imperio. Alia tamen ratio est rerum sęcularium, alia divinarum. Nec preter illam petram quam dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio, sed propria perdit qui indebita concupiscit. Satis sit predicto quod vestrę piaetatis [d] auxilio et mei favoris assensu episcopatum tantę urbis optinuit. Non dignetur regiam civitatem quam apostolicam facere non potest sedem, nec ullo modo speret quod per aliorum possit offensiones augeri. Privilegia enim ecclesiarum, sanctorum patrum canonibus instituta et venerabilis Nicenę synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est ||fol. 148vb|| me perseverantem exhibere famulatum. Quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum si paternarum regulę sanctionum quae in synodo Nicena ad totius ecclesię regimen spiritu dei instruente sunt conditę quod absit me conhibente [e] violentur. Et maior sit apud me unius fratris voluntas, quam universę domus domini communis utilitas. Et ideo sciens gloriosam clementiam vestram ecclesiasticę studere concordię, et his quę pacificę congruunt unitati piissimum prestare consensum, precor et sedula suggestione vos obsecro, ut ausus inprobos unitati christianę pacique contrarios ab omni pietatis vestrę abdicetis assensu, et fratris mei Anatholii nocituram ipsi si persteterit cupiditatem salubriter comprimatis. Ne ea quę vestrę glorię atque temporibus inimica sunt cupiens maior suis velit esse prioribus liberumque illi sit quantis potuerit splendere virtutibus. Quarum non aliter particeps [f] erit nisi caritate magis voluerit ornari, quam ambitione distendi. Hanc autem inprobi desiderii conceptionem, numquam quidem debuit intra cordis sui recipere secretum, sed cum illi karissimi fratres et coepiscopi mei qui vice mea aderant [g] obviarent, ut ab inlicito appetitu ex eorum saltim contradictione [h] cessaret, nam et vestrę pietatis apices et ipsius scripta declarant, legatos sedis apostolicę sicut oportuit contradictione iustissima restitisse [i], ut inexcusabilior esset praesumptio quę se nec increpata cohiberet. Unde quia convenit fidei vestrę vel glorię, ut sicut heresis deo per vos agente destructa est, ita etiam omnis ambitus retundatur, agite quod et christianę est probitatis et regię, ut praedictus episcopus parcat patribus, consulet paci, neque sibi aestimet licuisse, quod Antiocenę ecclesię sine ullo exemplo contra statuta canonum episcopum ordinare praesumpsit. Quod nos amore reparandę fidei, et pacis studio retractare censuimus. Abstineat ergo ab ecclesiasticarum iniuria regularum et inlicitos declinet excessus, ne se ab universali ecclesia dum inimica paci temptat, abscidat. Quem opto magis inrepraehensibiliter agentem diligere, quam in hac praesumptione quae illum ab omnibus separare poterit perdurare. Coepiscopus meus Lucianus qui cum filio meo Basilio diacono clementię vestrę ad me scripta portavit omni devotione partes susceptę legationis implevit. Quem novimus negotio non defuisse quem potius ||fol. 149ra|| causa deseruit. Data XI kl iunias, Herculano vc consule, era CCCCLXX.


Stand: 2008-03-02