Eiusdem Leonis ad sinodum Calcidonensem

LX. EIUSDEM LEONIS AD SINODUM CALCIDONENSEM, UBI ORTATUR PER LEGATOS SUOS DEI SACERDOTES UT SCM SCRIPTURAS, CUNCTA DISPONERENT.

LEO EPISCOPUS, SANCTĘ SINODO CALCIDONENSI CONSTItutę. Optaveram [a] quidem diilectissimi [b] pro nostri ||fol. 148ra|| caritate collegii omnes domini sacerdotes in una catholicę fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine sacerdotum saecularium depravari, aut a via veritatis abscedere. Sed quia multa quę pęnitudinem possint generare proveniunt, et superat culpas delinquentium misericordia dei, atque ideo suspenditur ultio ut possit locum habere correctio, amplectendum est clementissimi principis plenum religione consilium, quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli et ad reformandam ecclesiasticam pacem maluit convenire beatissimi Petri apostoli sedem iure atque honore servato. Adeo ut nos quoque suis ad hoc litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram praesentiam preberemus. Quod quidem nec necessitas temporis, nec ulla poterat consuetudo permittere. Tamen in his fratribus hoc est Pacasino et Lucensio episcopis, Bonifacio et Basilio presbiteris, qui ab apostolica sede directi sunt, me sinodo vestra fraternitas ęstimet praesidere, non se iunctam a vobis praesentiam meam, qui nunc in vicariis meis adsum, et iamdudum in fidei catholicę praedicatione non desum. Et qui non potestis ignorare quid ex antiqua traditione credamus, non potestis dubitare quid cupiamus. Unde fratres karissimi reiecta poenitus audatia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat, nec liceat defendi quod non licet credi. Cum secundum evangelicas auctoritates, secundum propheticas voces et apostolicas apostolicamque doctrinam plenissime [c] et lucidissime per litteras quas ad beatę memorię Flavianum episcopum misimus fuerit declaratum, quę sit de sacramento incarnationis domini nostri Iesu Christi pia et sincera confessio. Quia vero non ignoramus per pravas ęmulationes multarum ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque fratres quia heresim non reciperent [d] sedibus suis pulsos, et in exilia deportatos atque in locum superstitum alios institutos, his primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitię. Nec quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Cum sicut cupimus errorem omnes relinquunt nemini quidem perire honor debeat, sed illis qui pro fide laboraverunt cum omni privilegio oporteat eius proprium reformari. Prioris autem Ephesinę sinodi cui sanctę memorię episcopus Cirillus tunc presedit, contra Nesto||fol. 148rb||rium spetialiter statuta permaneant. Ne tunc damnata impietas demum sibi in aliquo blandiatur, qua Eutices iusta execratione percellitur. Puritas enim fidei atque doctrina quam eodem quo sancti patres nostri spiritu predicamus et Nestorianam et Euticenam cum suis auctoribus condempnat pariter, et persequitur pravitatem. Data VI kl iulias, Adelfico vc consule era q s p.


Stand: 2008-03-02