Eiusdem Leonis ad Anatholium Constantinopolitanum episcopum

LXVIIII. EIUSDEM LEONIS AD ANATHOLIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM, UBI INPRIMIS EUNDEM EPISCOPUM DE FILIO DEI IN CALCIDONENSE CONCILIO LAUDAT, DEINDE ARGUIT QUOD CONTRA NICENAM SINODUM ALEXANDRINAM ATQUE ANTIOCENAM ECCLESIAS SIBI SUBDERE VOLUISSET.

LEO EPISCOPUS, ANATHOLIO EPISCOPO. MANIFESTATO, sicut optavimus per gratiam dei lumine evangelicę veritatis et ab universali ecclesia pernitiosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in domino quod creditę nobis dispensationis labor ad desiderandum pervenit effectum, sicut etiam epistolę tuę textus eloquitur. Ut secundum apostolicam doctrinam idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis scismata, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. In cuius operis devotione, gratulamur dilectionem tuam esse consortem. Ut et corrigendis tua prodesset industria, et ab omni te deviantium participatione purgares. Decessore enim tuo beatę memorię Flaviano propter defensionem catholicę veritatis eiecto, non immerito credebatur, quod ordinatores tui contra sanctorum canonum constituta viderentur sui similem consecrasse. Sed adfuit misericordia dei in hoc te dirigens atque confirmans ut malis principiis bene utereris, et non te iuditio hominum sed dei provectum benignitate monstrares. Quod vere ita accipiendum est, si hanc divini muneris gratiam, alia offensione non perdas. Virum enim catholicum et praecipue domini sacerdotem sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate violari. Dicente quippe scriptura sancta: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua vetare, multis mundi huius inlecebris multis vanitatibus resistendum est, ut vere continentię obtineatur integritas. Cuius prima est labes superbia, initium transgressionis, et origo peccati. Quoniam mens sponte avida nec abstinere novit nec pietati adhibere consensus. Dum inordinato pravoque processu impunitarum transgressionum augetur excessus [a], et crebrescunt studiorum pende fidei et amoris cordiae. Post illa itaque ordinationis tuę non inculpata principia, post consecrationem Antioceni ||fol. 149rb|| episcopi quam tibi contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicenorum canonum constitutiones conareris infringere, tamquam oportune se tibi hoc tempus optulerit, quo suum honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiocena ecclesia proprietatem tertię dignitatis amiserit. Ut his locis iuri tuo subditis, omnes metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et numquam ante temptatis ita praevenisti excessibus, ut sanctam sinodum ad extinguendam solum heresim, et ad confirmationem fidei catholicę studio christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et ut conhibentiam [b] suam tibi dedat impellas, tamquam refutari nequeat quod inlicite voluerit multitudo, et illa Nicenorum canonum per sanctum vere spiritum ordinata conditio in aliqua umquam sit parte resolubilis. [c]


Stand: 2008-03-02