Eiusdem Leonis ad Martianum

LV. EIUSDEM LEONIS AD MARTIANUM, DE DIRECTA VICIS SUE LEGATIONE CONSTANTINOPOLIM PRO CALCIDONENSEM CONCILIO FACIENDO.

LEO EPISCOPUS, MARTIANO AUGUSTO.

Poposceram quidem a gloriosissima clementia vestra, ut sinodum quam pro reparanda orientalis ecclesiae pace etiam a nobis petitam necessariam iudicastis, aliquantis per differri ad tempus oportunius iuberetis, ut liberioribus ab omni perturbati||fol. 147vb||one animis hic quoque episcopi quos hostilitatis metus detinet convenirent. Sed quia pio studio humanis negotiis divina praeponitis, et rationabiliter ac regiose [a] regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in sacerdotum sensibus dissonantia, nulla sit in evangelii praedicatione discordia, ego etiam vestris dispositionibus non renitor, optans ut omnium cordibus catholica fides quę non potest nisi una esse firmetur. A cuius integritate et Nestorius antea, et nunc Eutices diversis quidem callibus sed impietate non impari deviarunt. Abominandi prorsus in persuasionibus suis quas contra sincerum veri luminis fontem de cenosis lacis diabolicę falsitatis hauserunt. Prior itaque sinodus Ephesina Nestorium cum dogmate suo merito iusteque dampnavit, et quisquis in illo errore persistit, ad nullius potest spem remedii pertinere. Sequens vero in praedicta civitate non potest vocari concilium, quod in eversionem fidei fuisse constat agitatum. Quod vestra clementia more veritatis catholicis adfutura aliud statuendo cassabit gloriosissime imperator. Unde per ipsum dominum nostrum Iesum Christum qui regni vestri est auctor et rector obtestor et obsecro clementiam vestram, ut in praesenti sinodo fidem quam beati patres nostri apostoli sibi traditam praedicaverunt, non patiamini quasi dubiam retractari. Et quę olim maiorum sunt auctoritate damnata, redivivis non permittatis conatibus excitari. Illudque potius iubeatis, ut antiquę Nicenę sinodi constituta, remota hereticorum interpretatione permaneant. Nec me quoque ut voluit vestra clementia ab illo credatis abesse concilio in his fratribus quos direxi, id est Pacasino episcopo Bonifatio et Basilio presbiteris, sed et in fratre meo Iuliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea est aestimanda praesentia, quos auxiliante divina gratia ita auctores [b] esse confido, ut ea quę domino nostro placeant decernantur, accedente pietatis [c] tuę studio [d], quod et paci prosit et religionis custodie veritatis. Data VI kl iulias, Adelfio vc consule era q s.


Stand: 2008-03-02