LEO EPISCOPUS, ANATHOLIO EPISCOPO.
Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, ut tamen
efficatior tua fieri possit industria, necessarium et congruum fuit fratres
meos Lucentium episcopum, et Basilium presbiterum ut promisimus destinare.
Quibus tua dilectio sotietur, ut nihil in his quae ad universalis ecclesię
statum pertinent aut dubie agatur aut segniter, cum residentibus vobis quibus
exsecutionem nostrae dispositionis iniuncximus, ea
possent [a] agi cuncta cum moderatione, ut
nec benivolentię partes, nec iustitię neglegantur, sed absque personarum
acceptione divinum in omnibus iuditium cogitetur. Quod ut recta observantia
valeant custodire, catholicę primitus fidei servetur integritas. Et quia per
omnia angusta et ardua via [b] est quę ducit
ad vitam, neque in sinistram neque in dexteram ab eius tramite devietur. Et
quia evangelica et apostolica fides, omnes expugnat errores, et ab uno latere
Nestorium deicit, ab alio Euticem et participes eius elidit, hanc regulam
mementote servandam, ut quicumque in illa sinodo quę nomen sinodi nec
habere poterit nec meretur, et in qua malivolentiam suam Dioscorus mestitiam
autem Iuvenalis ostendit, dolenti dilectioni tuę relatione comperimus se
metu victos et terrore [c]
superatos, ad consensum scelestissimi iuditii potuisse compelli, et communionem
catholicam obtinere desiderant, satisfactioni eorum, pax fraterna prestetur. Ita
ut non dubiis professionibus, Euticen cum suo dogmate, cumque consortibus suis
anathematis exe||fol. 147va||cratione condempnent. De his autem qui in hac causa
gravius peccaverunt et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici
sinodo vindicarunt, ut humilium fratrum simplicitatem arrogantię suę
preiuditiis adgravarent, si forte resipiscunt et facti sui defensionem proprii
convertuntur erroris. Horum si satisfactio talis accedit quę non refutanda
videatur, maturioribus apostolicę sedis consiliis reservetur. Ut examinatis
omnibus atque praepensis, ipsis eorum agnitionibus quid constituti debeat
aestimetur. Neque prius in ecclesia cui te dominus voluit presidere
cuiusquam talium ut ad te iam scripsimus nomen ad altare recitetur, quam quid
de eis constitui debeat rerum processus ostendat. De commonitorio vero a
clericis dilectionis tuę nobis oblato, necessarium non fuit epistolis quid
videretur inserere, cum sufficeret legatis cuncta committi, quorum sermone ex
omnibus diligentius instrueris. Adnitere itaque frater karissime ut quę
ecclesię dei congruunt fideliter et efficaciter cum his fratribus [d] quos idoneos auctores elegimus exsequaris, presertim cum et ipsa vos
causę ratio spesque divini auxilii cohortetur, et clementissimorum principum
tam sancta sit fides tam religiosa devotio, ut in eis non solum christianum,
sed etiam sacerdotalem experiamur effectum. Qui utique pro ea pietate qua se
esse dei famulos gloriantur [e], omnes suggestiones vestras fidei catholicę
profuturas dignanter accipient, ut ipsorum quoque opere et pax christiana
reparari et error impius possit aboleri. Ac si de aliquibus amplius fuerit
deliberandum celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate
horum nostra quid observari debeat sollicitudo constituat. Data VI iđ
ianuarias, Adelfio vc consule, era q s p.
Stand: 2008-03-02