Eiusdem Leonis ad Martianum augustum

LII. EIUSDEM LEONIS AD MARTIANUM AUGUSTUM [a], UBI DE ILLO PRO CONSERVATIONE CATHOLICĘ FIDEI GRATULENTUR.

Leo episcopus, Martiano augusto [b]. Quamvis per Constantinopolitanos [c] clericos ad pietate [d] tua, sumptis tamen clementię vestrę litteris per virum inlustrem praefectum urbis filium meum Tatianum magnam materiam gratulationis accepi, quia studiosissimos vos ecclesiasticę pacis agnovi. Cui sancto desiderio digna aequitate confertur, ut quem statum esse cupitis religionis, eundem habeatis et regni. Nam inter hos principes christianos spiritu dei confirmante concordiam, gemina per totum mundum fidutia roboratur, quia profectus caritatis et fidei utrorumque armorum potentiam insuperabilem facit. Ut propitiato per unam confessionem deo, simul et heretica falsitas, et barbara destruatur hostilitas gloriosissime imperator. Aucta igitur per imperialem amicitiam spe cęlestis auxilii, confidentius pietatem [e] vestram pro sacramento salutis humanę incitare presumo. Nec cuiusquam procaci imprudentique [f] versutia, quasi incerto quid sequendum sit sinatis incurri. Et cum ab evangelica aposto||fol. 146vb||licaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat dissidere, aut aliter de scripturis divinis habere quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt, nunc demum indisciplinatę moventur et impię questiones, quas olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit per discipulos veritatis spiritus sanctus extincxit. Nimis autem inimicum est ut per paucorum insipientiam ad coniecturas opinionum et ad carnalium disceptationum bella revocemur. Tamquam reparata disceptatione [g] tractandum [h] sit, utrum Eutices impie senserit, et utrum perverse Dioscorus iudicarit, qui in sanctę memorię Flaviani condempnationem se protulit, et ut simpliciores quosque ut in eandem ruinam provolverentur impegit. Quorum multis iam ut cognovimus ad satisfactionis remedia conversis et veniam de inconstanti trepidatione poscentibus, non cuiusmodi sit fides tenenda tractandum est, sed eorum pretibus, qualiter sit annuendum. Unde piissime sollicitudini vestrę quam de colligenda sinodo habere dignamini, per legationem quę confestim ad clementiam vestram annuente Christo perveniat, quicquid ad causę utilitatem arbitror pertinere, plenius atque oportunius suggeretur. Data VIIII KŁ mai, Adelfico [i] vicario cons ęra.


Stand: 2008-03-02