Item Leonis ad Anatholium Constantinopolitanum episcopum

INCIPIUNT CAPITULA.

I.
De fide eius scriptis missis probata.

II.
De his qui metu in heresim lapsi sunt si conversi fuerint ut recipiantur.

III.
De nominibus hereticorum ad sacrum altare non recitandis.

IIII.
De commemoratione Iuliani episcopi vel eorum clericorum qui Flaviano episcopo in fide adheserint.
EXPLICIUNT CAPITULA.
ITEM LEONIS AD ANATHOLIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM.

I.
fehlt

LEO EPISCOPUS, ANATOLIO EPISCOPO. GAUDEAMUS in domino et in dono gratię ipsius gloriamur, quia sicut dilectionis tuę litteris et fratrum nostrorum quos Constantinopolim miseramus relatione cognovimus, sequacem te evangelicę eruditionis ostendit, ut per sacerdotis probabilem fidem merito praesumamus quod tota ecclesia eidem credita, nec rugam cuiusquam sit erroris habitura nec maculam, dicente apostolo: Dispondi enim vos, uni viro virginem castam exhibere Christo. Illa est enim virgo ecclesia sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore vitiari, ut per totum mundum una nobis sit unius castę communionis integritas. In qua sotietatem [a] tuę dilectionis amplectimur, et gestorum quę sumpsimus seriem necessariis sicut oportuit munitam subscriptionibus approbamus. Ut ergo vice dilectionis tuę animus vestris confirmaretur alloquiis, filios nostros Casterium presbiterum patricium Asclepiadem diaconos qui ad nos tua scripta detulerunt cum epistolis nostris post venerabilem diem festi pascalis emisimus. ||fol. 146rb|| Indicantes [b] nos sicut supra diximus de Constantinopolitanę [c] ecclesiaę pace gaudere, cui hanc curam semper impendimus, ut eam nulla [d] velimus hereticorum fraude violari.


II.
fehlt

De fratribus vero quos et epistolis tuis et legatorum nostrorum relatione communionis [e] nostrę cupidos esse cognovimus, eo quod doleant se contra inpotentiam contraque tortores non tenuisse sententiam, et alieno sceleri praebuisse consensum, cum ita eos fomido turbasset, ut in dampnationem catholici atque innocentis antistitis et in inreptionem detestabilis pravitatis trepido famularentur obsequio. Illud quidem quod praesentibus et agentibus nostris constitutum est approbamus, ut suarum interim ecclesiarum essent communione contenti. Sed cum legatis nostris quos misimus participare huic sollicitudini voluimus disponatur. Quatenus hi qui plenis satisfactionibus male gesta condempnant, et accusari magis se eligunt quam tueri, pacis et communionis nostrę unitate laetentur. Ita ut digno prius anathemate quae contra fidem catholicam sunt recepta dampnentur. Aliter enim in ecclesia dei quae corpus est Christi nec grata [f] sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrę proprietate [g] naturę verus nos pontifex reconciliet, verus immaculati agni sanguis emundet. Qui licet in patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente apostolo: Christus Iesus qui mortuus est immo qui et resurrexit, qui est in dexteram dei qui etiam interpellat pro nobis. Neque enim poterit in aliquo benignitas nostra repraehendi cum satisfacientes recipimus, quos doluimus esse deceptos. Nec aspere igitur communionis nostrę gratia deneganda est, nec temere largienda. Quia sicut plenum pietatis [h] est, oppressis caritatem dominicam rediberi, ita iustum est omnia perturbantis auctorem amputari.


III.
fehlt

De nominibus autem Dioscori Iuvenalis et Eustatii, ad sacrum altare non recitandis, dilectionem tuam hoc decet custodire quod nostri ibidem constituti faciendum esse dixerunt. Quodque honorem det sancti Flaviani memorię non repungnet [i], et a gratia tua christianę plebis animos non avertat. Nam inimicum nimis est atque incongruum eos qui innocentes catholicos sua percussione vexarunt, sanctorum nominibus sine discretione misceri. Cum dampnatam impietatem [k] non deserentes, ipsi se sua ||fol. 146va|| pravitate condemnent. Quos convenit aut percelli pro perfidia, aut laborare pro venia.


IIII.
fehlt

Fratrem vero et coepiscopum nostrum Iulianum vel clericos qui sanctę memorię Flaviano fidelibus offitiis adhęserunt, dilectioni quoque tuę volumus adhęrere. Ut quos fidei suę meritis vivere apud [l] dominum nostrum novimus, in te sibi eum praesentem esse cognoscant. Illud quoque dilectionem tuam, nosse volumus, fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium qui causa fidei multa discrimina laboresque toleravit, nobiscum interim demorari et in nostra nunc communione persistere. Cuius ecclesiam tua sollicitudine volumus esse defensam, ut nihil eodem absente depereat, et nullus ei in aliquo praeiudicare praesumat donec cum litterarum nostrarum ad vos prosequutione perveniat. Et ut maior circa te vel nostra vel tocius christianę plebis affectio provocetur, hoc quod ad dilectionem tuam scripsimus in omnium volumus noticiam pervenire. Ut qui deo nostro deserviunt, de confirmata apud te pace sedis apostolicę gratulentur. De ceteris vero causis atque personis dilectio tua litteris quas per nostros accipiet, plenius instruetur. Data era q s p.


Stand: 2008-03-02