Item Leonis ad Pulcheriam augustam

L. ITEM LEONIS AD PULCHERI [a] AUGUSTAM UBI EI GRATIAS AGIT QUOD NESTORIANAM ET EUTICENAM HERESIM FIDEI DEFEN||fol. 145vb||SIONE DESTRUXERIT.

LEO EPISCOPUS, PULCHERIAE AUGUSTAE.

Quod semper de sancta piaetatis [b] vestrę mente praesumpsimus, id plenissime experiendo cognovimus. Christianam fidem quamvis diversis pravorum appeteretur insidiis, vobis tamen praesentibus et in defensionem eius a domino praeparatus non posse turbari. Non enim deus aut suę fidei sacramentum aut vestri laboris deserit meritum. Quo dudum subdolum sanctę religionis hostem ab ipsis visceribus ecclesię depulisti, cum heresim suam tueri impietas nestoriana non potuit. Quia non fefellit famulam et discipulam veritatis, quantum simplicibus funderetur venenis, per illa loquacis hominis colorata mendatia. De quo virtutum agone processit, ut per sollicitudinem vestram ea quę pereunti [c] diabolus molitus est non laterent. Et qui sibi singulas partes geminę impiętatis elegerant, una catholicę fidei virtute procumberent. Secunda ergo hęc vobis de perempto Euticetis errore victoria est, quem si quid sani cordis habuisset et dudum in auctoribus suis perculsum, olimque prostratum facile potuerat declinare, ne de sepultis cineribus rediviva temptaret incendia commovere. Ut in eorum transiret consortium, quorum secutus esset exemplum gloriosissima augusta. Libet igitur exultare cum gaudio et pro vestrae clementiae prosperitate digna deo vota persolvere, qui tibi per omnes mundi partes in quibus domini evangelium [d] praedicatur, duplicis gloriae palmam contulit et coronam. Clementia igitur vestra cognoscat omnem Romanam ecclesiam de universis fidei vestrę operibus plurimum gratulari, sive quod legationem nostram pio per omnia iuvistis effectu, et quod sacerdotes catholicos qui de ecclesiis suis iniusta fuerant eiecti sententia reduxistis. Sicque reliquias sanctae memorię Flaviani innocentis honore debito revocari. In quibus utique omnibus gloriae vestrę multiplicatur augmentum, dum et sanctos pro suis meritis veneramini, et ab agro dominico spinas et tribulos vultis auferre. Quos sane episcopos de his quibus rebus impiis videntur prebuisse consensum reconciliationem poscere et catholicorum communionem desiderare, tam nostrorum quam fratris et coepiscopi vestri Anatolii cum testimonium ferre dignamini relatione cognovimus. Quorum sideriis sic praebemus affectum, ut correctis et quae male sunt facta propria subscriptione damnantibus, participata nostrorum quos misimus ||fol. 146ra|| cura cum supradicto episcopo pacis gratia tribuatur. Quia devotionis utrumque est christianę, ut et pertinaces veritas iusta coerceat, et conversos caritas non repellat. Quia vero novimus quantum pie sollicitudinis catholicis sacerdotibus mansuetudo vestra dignatur impendere, indicandum esse curavimus fratrem et coepiscopum meum Eusebium nobiscum et nostrę communionis esse consortem. Cuius commendamus ecclesiam, quam dicitur vastare, qui illi iniuste asseritur subrogatus. Illud etiam a tua piaetate [e] poscentes quod vos spontaneo facturam non dubitamus arbitrio, ut tam fratrem et coepiscopum meum Iulianum quam Constantinopolitanos [f] clericos, qui sanctę memorię Flaviano fidelibus offitiis adhęserunt, ea qua debetis gratia foveatis. De omnibus vero pietatem vestram per nostros, quid fieri aut ordinari deberet instruximus. Data iđ aprł, Adelfio v c consule era CCCCLXXXVIIII.


Stand: 2008-03-02